{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 54","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/54.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"COROLLARIVM PRIMVM. X dictis infertur quae sit fontis cuiuscûmque per tubos vnde–quáque clausos fluentis, vel ipsius scaturiginis eodem modo conclusae altitudo, quantumuis tubi obliquentur: statim enim atque lumen notae magnitudinis infimo tubo, à quo quaeritur altitudo, fuerit applicatum, & aquae quantitas dato tempore saliens cognita fuerit, fontis, aut scaturiginis fluentis innotescet altitudo. Exempli causâ, per lineare lumen spatio 13 secundorum duae librae saliant, certum erit altitudinem scaturiginis esse pedum 16, cùm ex obseruatione, praedicto temporis spatio libra saliat ex tubo quadrupe dali. Si verò lumen 8 duntaxat vncias, hoc est aquae selibram tribuat, altitudo scaturiginis pedem minimè superabit, vt ex ratione sub duplicata 2 istorum aquae ponderum ostenditur. COROLLARIVM II. Nde cognoscitur quantum aquae tribuat lumen quodlibet, putà lineare, cui nihil aquae superextat, vt contingit cùm aqua limbum superiorem luminis radit; cùm enim altitudo pedalis selibram aquae spatio 13 secundorum tribuat, trium digitorum altitude vncias 4/; linearum 2 1/2 altitudo vnciam; lineae denique 1/, hoc est dimidiae lineae altitudo vnciae quadrantem effundet. Quae quidem dimidiae lineae altitudo tam exigua est, vt aqua solummodo limbum ori ficij superiorem radere videatur, vt non sit opus ad minutiores lineae particulas descendere, quae vix sensibus patent. Porrò dicturi sumus postea quantum limbus superior ab aqua superari debeat, iuxta praescriptum Aquariorum vt quis aquae semper fluentis certam mensuram, seu quantitatem, putâ lineam habeat. COROLLARIVM III. N sinistro latere tubi GA dimidio pedi regio aequali exactè noAtatur dimidium pedis Rhijlandici HA, quod viro clarissimo Hugenio debes; dimidium etiam pedis Romani iuxta Velserum habes AI & ex Capitolio AK, sed de pedis eiusdem varia longitudine alio tractatu dictum est. Eò maior humidi quantitas ex tubo fluit, quò maius est illius lumen: estque eadem humidi ad humidum ratio, quae luminis ad lumen, si tubi fuerint eiusdem altitudinis. Sto in figura praecedente paginae 52.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 53","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/53"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 55","label":"COROLLARIVM PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/55"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}