{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 58-4","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 58-4","ref":"58-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/58-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/58-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/58-4.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Quibus placet addere demonstrationem amici, qui demonstrauit lineam descensus gra uium non esse circularem Sit A terrae centrum, cuius diameter AC; & circumferentia CHB referat Aequatorem: Sint autem spatia, quae per rectam lineam descendentia grauia conficiunt, in ratione duplica ta spatiorum quae percurtit in circumferentia: Verbi gratiâ, si graue primò ex C perueniat ad K, deinde in I; ducanturque rectae AKH, & AIB, ratio HK ad IB erit duplicata rationis arcus CH ad arcum CB. Exempli gratiâ, si arcus CB duplus est arcus CH, recta IB erit rectae KH quadrupla. Iam verò consideremus cùm circulus circa diametrum AC descriptus, per IK puncta transit, recta IB sit HK rectae quadrupla, quando arcus CB duplus est arcus HC. Ducatur recta EK bifariam diuidens AC, hoc est ex centro E; & IK, KL ita vt KL sit aequalis AK, & occurrat AC producto in L. Cùm sint AK, KL iineae aequales, angulus KLC aequalis erit angulo KAL, vel ei aequali IAH; sed anguli AIK, HCL sunt etiam aequales, igitur trianguli AIK, LCK sunt similes. Quoniam verò KC latus lateri KI aequalis est, latus CL erit lateri ALaequale. Praeterea cùm triangula Isoscelia AKL, AEK faciant aequales angulos super bases suas aequè sunt similes; & rectangulum LAE erit aequale quadrato AK. Sed cùm reliqua demonstratio pendeat à certis characteribus, quos ille suis vsibus accommodabat, qui desunt typographo; sufficiat annotasse lineam istam descensus grauium rectam sub polis futuram, planam helicem sub Aequatore; & in omni alio loco solidam helicem super coni isoscelis superficie descriptam, cuius basis est parallelus, à quo descensus incipit, & vertex ipsum terrae centrum Quam demonstrationem libenter postulantibus communicabo, quemadmodum aliam elegantissimam à D Fermatio inuentam, & ad ipsum missam Galilaeum, qua demonstrat spatium ab ista comprehensum helice esse, vel ad circuli sectorem, vel ad totum circulum, quibus comprehenditur, vt 8 ad 15: quae proportio reperitur similiter inter spatium à spirali circa coni superficiem descriptum, & ipsam coni superficiem. Eterem igitur & obseruationibus respondentem casuum velo citatem retinebimus, eáque in sequentibus propos. vtemur, cùm praeter experimenta illam sequentia rationibus confirmetur & pluribus Physicis difficultatibus soluendis, & intelligendis inseruiat. Sequentes verò propositiones intelliguntur absque resistentia medij, quam vnusquisque proprijs obseruationibus inuenire poterit.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 57-3","label":"COROLLARIVM II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/57-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/57-3"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 59-3","label":"PROPOSITIO XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/59-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/59-3"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}