{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 6-3","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 6-3","ref":"6-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/6-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/6-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/6-3.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Vnde constat vim ferè duplam ad duplum spatium, triplam ad triplum, & ita deinceps requiri, quòd plurimos decepit, qui credebant ponderi bus in ratione spatiorum duplicata, vel etiam triplicata opus esse Tertia obseruatio in arcu ligneo pedes 5/ longo facta docet spatium KL, libras 8, KM, 17, KN, 26, & KO, 40 postulare: quodlibet verò interstitium est 4 digitorum, vt etiam arcui Turcico contingit. Quarta obseruatio chalybeum arcum bipedalem habuit, qui trochlea 8 (vt praeced. prop. dictum est) instructa orbiculis per KL inter stitium quadripartitum ita flectitur, vt à puncto K ad Llibrâ dimidia. à K ad Mlibris 2 1/2, ab Mad N, 7, & à K ad O, 12 libris tendatur. Vnde patet 4 illas partes aliam in suis, quàm praecedentes, tensionibus rationem obseruare; quandoquidem prima pars vnâ vi tenditur, secunda 4, tertia decem, & quarta, siue vltima 10. Q intam obseruationem habes in illius Scorpionis arcu, quem à ialet nuncupant; cuius prima pars à Kad L libris I1 arcuatur; secunda ab L ad M13, ab Mad N29, & ab N ad O 35. Vbi magnum obseruas discrimen inter hunc arcum & ligneos, cùm istiùs tertia pars requirat vim plusquam praecedentis duplam. Quae omnia ideo retuli vt Lectores cogitent vnde proficiscantur illa discrimina, & num arcus illi sint meliores, quorum nerui per manubrij diuisiones aequales ponderibus aequalibus, aut in ratione duplicata diuisionum flectuntur. Porrò illa discrimina virium tendentium existimarim à diuersis arcuum crassitudinibus, & à varia partium textura procedere; ad quod varia problemata referri possunt, verbi causa, arcum ita construere, vt neruus illius per aequales scapi diuisiones tensus requirat pondera tendentia in ratione diuisionum, vel in earum ratione duplicata, triplicata, vel alia data. Quas vires in neruum BKC arcus BAC exerat aperire. VIc sermo est de neruo nondum tracto, & arcum subtendente, quod fieri nequit, nisi tantisper lunetur, vt fit in hac figura.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 5-4","label":"PROPOSITIO PRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/5-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/5-4"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 7-3","label":"PROPOSITIO PRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/7-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/7-3"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}