{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 63-4","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 63-4","ref":"63-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/63-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/63-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/63-4.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Quae omnia tot exemplis 2. Libros Harmo niae, Gallicae, & Latinae, explicata sunt, vt plura non sit opus addere: ex quibus repeto spatia quae fiunt singulo quoque secundo facillimè reperiri, si numero secundorum quotitatem referenti duplicato vnitas addatur: exempli gratiâ, quaerat aliquis quot duodecim pedum spatia vigesimotertio secundo conficiantur, quod si duplicetur fiet 46, cui cùm vnitas additur, exurgit 47, ex quo rectè concluseris 23 secundo graue spatia 47 percurrere, quandoquidem 47 est vigesimustertius numerus impar, quem si per 12 multiplices, sparia innotescent in pedibus 554. Quae adeo clara sunt & facilia, nihil vt addendum esse putem, nisi fortè methodum inueniendae quadratorum omnium propositorum, ab vnitate incipientium summae, quâ possis egere in grauium varijs casibus calculo subducendis. Sint igitur, exempli causâ, 10 prima quadrata secundae columnae tabulae praecedentis, quorum summa quaeratur, quae duobus modis inueniri potest, primo, si numero quadratorum proposito vnitatem addas; exurget 11, qui ductus in 10, producit 110; deinde 10 & 11 simul addas, qui 21 conficiant, qui in praecedentem numerum 110 ducti faciunt 2310, quae summa per 6 diuisa dat summam 10 primorum quadratorum 385. Itaque Senarius est semper diuisor in hac methodo, cuius operationem vltimam perficit: Hoc igitur exemplumad canonem generalem reuocari potest. Secunda methodus pendet ab inuentione quadratae pyramidis qualis, verbi causa, pyramis, cuius latus 4, summam 4 primorum quadratorum, putâ 30, exhibet. Pyramis autem inuenietur, si duplum pyramidis triangularis (quae triangulorum summam complectitur) triangulo, cuius latus vnitate majus additum, pyramidem quadratam eiusdem cum praedicto triangulo lateris tribuit. Haec autem pyramis triangularis, seu tetraedrum habes, si latus illius per triangulum multiplicaris, cuius latus vnitate majus, triens enim producti numeri quae situm tetraedrum exhibet. Quod eodem exemplo decem primorum quadratorum clarius euadet: quaeratur ergo illorum summa, hoc est pyramis quadrata, cuius latus 10. Sume pyramidem triangularem nouenarij, seu 9 primorum triangulorum summam (quae prouenit ex 9 ducto in 55 denarij triangulum) quae sit 495, cuius triens 165 dat pyramidem triangularem 9, cuius duplum 330, triangulo 10, hoc est 55, iunctum dat 385, vt in priore methodo, pro summa 10 primorum quadratorum.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 62-4","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/62-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/62-4"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 64-3","label":"COROLLARIVM PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/64-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/64-3"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}