{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 65-2","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 65-2","ref":"65-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/65-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/65-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/65-2.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Sit igitur parallelepipedum DL, cuius resistentia, seu robur inueniendum, quod cùm diuersum existat, ob varias partes quibus potentiam applicaris, parti mediae M in H puncto, vel puncto N, seu Kadhibeatur; supponaturque parallelepipedum DL eiusde m vbique roboris esse, hoc est tam secundum longitudinem AL, quàm secundum latitudinem seu crassitiê mma) KL, vel AE vel fibras rectas aequè robustas, vel nullas fibras habere, sed esse metallicum, alioqui enim fallet proportio, si fuerit AK cylindrus, vel parallelepipedum ex ligno, quod fibras habeat secundum latitudinem rectas, & secundum longitudinem transuersas, aut vice versâ. Quibus animaduersis, & supposita potentia quae sit aequalis absolutae cylindri DL resistentiae, hoc est dato pondere, quo cylindrus AF horizonti perpendicularis rumpitur, pondus frangens eundem cylindrum transuersum, dum puncto N, seu Kappenditur, hac ratione à Galilaeo pag. 115. determinatur. Pondus, seu potentia, quâ cylindrus AF perpendicularis rumpitur, est ad potentiam, seu pondus eundem cylindrum DL transuersum frangens, dum potentia seu pondus puncto Kapplicatur, vt KD ad DC, hoc est vt longitudo DK, quam pro vecte sumit, ad semidiametrum CD baseos eiusdem cylindri. Quod tamen minimè probat, erat enim ostendendum KD vectem esse, cuius fulcimentum sit in puncto C medio crassitudinis cylindri, vt supponit: sit tamen exemplum in nostra figura, in qua longitudo cylindri DL quadrupla crassitudinis KL, rumpaturque cylindrus AF idem ac DL, sed horizonti tractus perpendiculariter à pondere 4. vel 400000 librarum G (perinde siquidem fuerit quo pondere frangatur, vel quae potentia puncto F adhibita vincat illius resistentiam.) Itaque si 4 libris in F positis frangatur, selibrâ puncto K adplicatâ frangetur, hoc est 8 vncijs, est enim KD ad DC semidiametrum, vt 8 ad I.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 64-2","label":"PROPOSITIO XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/64-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/64-2"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 66-2","label":"PROPOSITIO XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/66-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/66-2"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}