{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 69","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/69.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Est igitur triangulus c, i, h, aequalis praedicto circulo. Sed & triangulus iste parallellogramo Fb aequalis est, quod in quadratum im vertetur, si media proportionalis inter il, & FI, hoc est, gm, sumatur pro latere quadrati mi, aequalis circulo TO, seu AbE Vnde constat circunferentiam esse ad diametrum vt 22 ad 7, vel 44 ad 14. Porrò cùm im quadratum sit paulò majus quàm oporteat, quòd diametro ba ter sumptae in linea di, hoc est, if, se, ed, non sit addenda pars septima de, sed aliquanto minor, sumetur è contrario quadratum paulò minus, si diametri pars octaua de adiungatur. Est enim vera lineae circunferentiae circuli aequalis longitudo inter, & c, quae est differentia partis octauae à septima, estque vicinior puncto? quàm puncto:, adeo ut minus aberret qui lineam ei, quàm qui lineam ei pro circunferentia sumpserit. I(e verò repetam quae libro de Veritate scientiarum attuli, vt quis in infinitum magis ac magis ad veram lineam quadratricem accederet, nevel millesima pars latitudinis capilli vnius desit quadrato quod sit aequale circunferentiae coeli stellati, tantùm addo nuper Agrimensorem inuenisse quadrati circulo inscripti ambitum ad circuli circumferentiam esse vt 9 ad 10 proximè, vel vt 36 ad 40, vt latus quadrati sit 9 partium, qualium est 10 circunferentiae quadrans, cui subtenditur. Quae ratio magis accedit ad verum quadratum circulo par, quàm tripla sesquiseptima, sed quae tamen paulo maior est (etiamsi inter simpliciores Archimedis numeros) quam oporteat. Est autem in circulo bda, latus quadrati circulo circumscripti ab; latus quadrati circulo proximè aequalis, p ν; denique latus inscripti quadrati *e. Fortè verò quibusdam magè placebit calculum instituere iuxta latus inscripti quadrati. Fiat igitur linea ci decem partium, qualium erit ambitus gu inscripti quadrati 9; triangulus sub rih magis adhuc aequalis erit circulo, minor est enim ratione 315 ad Si quis tamen ad illud exactum Vietaeum accedere velit, de quo lib. 18. analyomenon non edito, erit vt 10, o00, 000, 000 ad 31, 415. 926, 536, ita diameter ad peripheriam verae satis propinquam, cùm sit inter maiorem & minorem vera, quae sola differunt vnitate.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 68","label":"PROPOSITIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/68"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 70","label":"PROPOSITIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/70"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}