{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 7","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/7.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"lam verò tentemus num idem pondus expede Romano possit elici, sitque propterea pes Romanus ad Parisiensem vt 11 ad 12, qualis est pes Villalpandi congialis; erit igitur pes aqueus Parisiensis cubicus ad Romanum vt 1728 ad 1331. hi nempe sunt cubi radicum 12 & II. sed cùm pondus aquei pedis cubici nondum inuestigauerimus, quam doquidem accuratissimi viri credunt se suis experientiis euincere pedem illum esse librarum 70 1/2, alij 72 duntaxat, nobis autem experientiae suadeant esse librarum 74, huic difficultati locum inferiorem seruabimus. Hîc igitur sufficiat agnouisse Remanam vnciam 40 nostris granis à nostra deficere, & drachmam Romanam esse 67 granorum nostrorum, quam drachma nostra quinque granis superat; Libram verò Romanam aequalem esse nostris vndecim vnciis, vni drachmae, & vni denario, siue 4 denariis, quae sextam vnciae nostrae partem conficiunt. Quod eo fuit aduertendum accuratiùs quò plures contendunt Hebraica pondera ad libram Romanam expendenda, quibus peculiaris propositio tribuetur. Aliarum etiam Prouinciarum, quas sum expertus, vncias refero, Anglicam primùm, quam de Troù appellant, quae nostram superat granis nostris decem; estque in vsu apud aurifices; sed libra 12 dun taxat habet vncias; cum alia libra, qua mercatores Angli vulgò vtuntur, sit 16 vnciarum; vncia verò librae istius 40 nostris granis à nostra superatur: Est igitur par vnciae Romanae; & libra haec nostris vnciis 14. drachmis 7 & granis 18 respondet. Cùm autem vncia prima Anglica nostram granis decem superans constet granis 480 Anglicis, clarum est illorum grana nostris esse grauiora, vtpote sesquiquinta: & cùm in vtraque sua vncia granis eiusdem ponderis vtantur, libra de Haure 16 vnciis constans aequatur vnciis 142 de Troii. Vncia Batauorum diuiditur in 20 Anglicos, Anglicus in 32 grana, constatque vncia Hollandica granis 640. vnde sequitur haec grana nostris esse leuiora, quandoquidem vncia nostra illorum aequalis vnciae minorem habet granorum nostrorum, nempe 576 numerum, qui 36 superatur à 640. atque adeo granum nostrum / proximè Batauico praeponderat. Porrò dimidiam vnciam Batauam dimidio grano nostra semunciâ grauiorem experior.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 6","label":"PROPOSITIO SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/6"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 8","label":"PROPOSITIO SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/8"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}