{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 7-3","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 7-3","ref":"7-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/7-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/7-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/7-3.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Duo bus autem modis scietur qua vi neruus rectus BC ab arcu tendatur, primo si pulsu sonus inquiratur, statim enim atque tonum chordae in monochordo, vel alio instrumento notaueris, pondera chordae perpendiculari ab arcu separatae alligata, quibus eundem tonum edet, vim ostendent qua tendebatur ab arcu: exempli gratia reperi chordam arcui ceraseo inditum, ab eo velut à 40 libris tendi, hoc est pluribus quàm ijs, à quibus deinceps à Kad O tendebatur. Secundo modo, ponderibus inuerso arcui AC in puncto B appensis, donec ex arcu neruus exeat, aut nulla ratione tendatur. Sed caue ne putes illam chordam quae à Kad O40 libris adducitur, 80 libris tendi, quòd priùs ex A in Ciam 40 libris tenderetur, cùm enim lunatur arcus, & vsque ad O flectitur, illius extrema, seu cornua CA minus inter se distant, quàm antea, neruúsque ex arcu exiliret, nisi per punctum K ab alia vi traheretur, tantoque duntaxat ad O ductus, magis, quàm in linea recta AC, tenditur, quantò longior. euadit. Obseruandum verò, cùm neruitonus grauior est quàm vt accuratè satis ab aure percipiatur, mediae chordae, vel etiam quartae partis illius sumendum esse tonum, cuius etiam partis eundem sonum animaduertas, cùm neruum ex arcu ablatum ponderibus, vel aliâ viretenderis; quanquam, si nostra legeris harmonica, chordae quantumuis longae sonum, seu tonum absque auditu, ex illius recursuum numero facto in tempore dato facilè reperies. Vires quibus flectitur arcus, dum illius cornibus alligantur pondera, & horum cum ponderibus puncto Kappensis rationem explicare.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 6-3","label":"PROPOSITIO PRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/6-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/6-3"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 8-4","label":"PROPOSITIO PRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/8-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/8-4"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}