{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 71","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/71.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Constat autem ex aquis in vrbem Romanam influentibus Appia, Anione, Tepula, Iulia, Virgine, Augusta & Claudia, de quibus apud Frontinum agitur, quot impensae in illis ducendis factae sint, quandoquidem Appiae ductus à capite vsque ad portam Tergeminam fuit passuum 11190, subterraneo riuo passuum 11130; substructione & supra terram opere arcuato passuum 60, proximè ad portam Capuenam. Quae quidem aquae solummodo post 441 ab vrbe condita sub M. Valerio & P. Decio Murena Coss. anno 20 post initium Samnitici belli inducta est ab Appio Claudio Crasso Censore. Anionis ductus fuit 42 millium passuum. Martiae sub Nerone principe 60710/ passuum, opere tamen super terram passuum duntaxat 7443, & vallis opere arcuato passuum 463. Omitto fontes alios siue de nouo repertos, siue refectos & vindicatos, postquam ductus vetustate quassati, priuatorúmque fraudibus intercepti fuissent, vt de fonte Rongiano dicam aliquid, quem postea Romanis aquis comparare possis. Itaque ductus illius à capite vsque ad maximum castellum extra portam suburbij S. Iacobi fitum, est 7500 hexapedarum; quae si conuertantur in passus Romanos 5 pedibus Romanis constantes, passus 9750 conficient; quandoquidem hexapeda nostra, vulgò Toise, proximè pedibus Romanis 65 constat. Vnde sequitur aquas Romanas à spatio plusquam sextuplò maiore, quàm aquas Rongianas, ductas fuisse, non tamen omnem, cùm Alsietina, siue Augusta Naumachiae praesertim inseruiens ductum habuerit passuum duntaxat 2272. ClauSunt & alia in ductibus notatione digna, verbi gratia, omnes diuer sa in vrbem libra prouenire, & maiore, vel leuiore pressura cogi; omnibus humiliorem Alsietinam, Anionem verò nouum altissimum Frontinus docet, additque in 7 milliarium spatio fuisse 6 piscinas, vbi quasi respirante riuorum cursu limus deponeretur. Sed haec omnia prae tereo modulos & lumina prosecuturus, si priùs monuero libram fontis Rongiani esse propè propter 16 pedum, hoc est aquam vltimi castelli, quod est iuxta portam suburbij S. Iacobi, 16 pedibus humiliorem esse fontis capite: quam decliuitatem, siue obliquitatem ex dictis de aquae perpendiculo facilè quispiam inuenire posset, si tubo perpetuo fontis illius aqua concluderetur, donec in vltimo castello respiraret; cùm enim tubus 4 pedes altus aquae libram tribuat per lineare lumen spatio 13 secundorum, tubus Rongianus quadruplò altior aequali tempore per aequale lumen illius applicatum osculo, duas aquae libras effunderet: sed cùm aquaeductus aëri pateat, illiúsque aqua variis de causis, quas in aquaeductu videndo facilè deprehendas, non agat ex toto perpendiculo, progrediamur ad piscinarum moduSitque propterea lacus, seu piscina, vel etiam erogato los & lumina.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 70-2","label":"PROPOSITIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/70-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/70-2"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 72","label":"PROPOSITIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/72"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}