{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 74-2","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 74-2","ref":"74-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/74-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/74-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/74-2.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"Vt autem non renuat, inquiri potest an pila D duplò maior esse debeat pilâ E, vt duplam velocitatem accipiat, sed cùm aëris, & plani reiecerimus impedimenta sufficere videtur aequalitas; dico videtur, quòd non desint qui ad du plam velocitatem excipiendam duplam pilae quantitatem postulent. Quartò certum videtur malleum C eadem velocitate percutientem globum E, qua D percutitur ab A malleo, globum E aequâ velocitate spatium aequale confecturum spatio, quod percurrit D. Dixi videtur, quòd non desint qui fieri posse putent, vt aequa velocitate percussus globus E, vel D, spatium aliquando majus, aliquando minus percurrat; majus, cùm impressio mallei diuturniori tempore producitur, vti fit in motu AD duplo motus CE; minus, cùm breuiori tempore, vt cùm malleus per arcum CE motus aequalem, comparauit velocitatem velocitati mallei per arcum AD moti: qua de re fusiùs vbi de arcu. Quintò, cùm malleus Apercutit pilam D, & duplò plus habeat materiae, tertiam sui motus partem illi tribuit, hoc est cùm simul intelliguntur in ipso momento contactus, seu percussionis, sumi debent ac si corpus idem essent, & illud corpus intres partes diuisum, vel ex tribus partibus compositum esset, ex quibus duae pertinent ad malleum, vt ad globum reliqua. Si malleus idem pilam currentem eodem ac antea modo percutiat, nonam sui motus partem, si currentem tertia vice percutiat,;; sui motis partem, & ita deinceps, ei tribuet. Itaque malleus A percutiens globum D secunda vice in O puncto, velociùs spatium OP conficiet, quàm spatium DO antea peractum & tertiò percussa in puncto P, velociùs spatium PQ, quam OP, percurret. Iam verò discutiamus quid ex globorum MNR, & ESTab occursibus, & impulsibus mutuis contingat. Sunt autem globi vel ae quales, vel inaequales; sint primùm aequales E, S & M, & eodem momento quo globus E percutit S globum, idem S ab M percutiatur dico S. non iturum per lineam horizontalem SY, sed versus V defle xuram, ea tamen lege vt si percussio facta ab M globo leuior sit per cussione ab E facta, globus S post deflexionem ad V, iter horizontale VXvice TY ei parallelum repetiturus sit. Sint deinde inaequales vt globi a & b, & eodem momento quo a percutit b, eique tribuit 4 gradus velocitatis, vt impellat eum horizontaliter à b ad f, globus E perpendiculariter super eum cadens totidem illi velocitatis gradus tribuat, quo feretur à b ad B, pila b neque ad e neque ad B, sed ad h perueniet, quandoquidem lineae bh potentia pocentijs linearum bB & bc aequalis est.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 73-2","label":"MONITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/73-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/73-2"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 75-2","label":"MONITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/75-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/75-2"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}