{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 77-4","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 77-4","ref":"77-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/77-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/77-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/77-4.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"Quae quidem difficultas eò viros quosdam adegit ad duo qualitatum vel potentiarum admittenda genera, quarum aliae pertinacius, adhaererent plano, vt contingit lapidi, & ferro; cùm enim ad terram, aut magnetem peruenerint, non inde resiliunt; aliae verò cogerent ad resultum corpora, vel qualitates, nempe radios tam lucis, quam caloris, odoris, caloris, &c. Alij credunt in puncto E, & quibusuis reflexionis punctis fossulam ab impacto corpore, radioque fieri, quae, velut elaterium, eadem vi ac velocitate radium, pilam, &c. repellat; idque ad angulos ęquales, quòd radius eadem velocitate remittatur ab elaterio E, vel à plano EB ad F D planum, quâ venerat ex C, vel CF in AE: nihilque de velocitate perdiderit, quam à C versus D ab initio sui motus acquisi uit, & quâ perueniret ab E ad B eodem, vel aequali tempore, quo priùs à C ad F, vel E peruenerat; etiam si motum omnem amisisset, quo ferebatur in planum AE. Adde pilam & alia corpora nonnihil introrsum recuruari, adeovt resultus tam à pila, quàm à plani resse ctentis restitutione iuuetur. Alij denique censent primum motum radio, vel missili C impressum in puncto C, sufficere, vt fiat reflexio in E, à quo nulla ratione velocitas minueretur, si tam missile, quàm planum essent perfectè plana, & dura, seu duritiei infinitae; cùm iuxta secundam sententiam praecedentem, super isto plano nulla reflexio futura sit, quòd desit repulsio, quod enim perfectè durum est, non potest deprimi, quod non deprimitur, non reuertitur, igitur nulla reflexio fiet, nisi motus in missili manens retrahat illud, & in partem auersam transferat, iuxta sententiam alteram; de qua, vel de alijs iudicium ferre neque locus neque voluntas, cùm mihi sufficiat missilium, & mobilium phaenomena fideliter exprimere. Addo tamen irradiationem, seu percussionem radij CE in planum AB, eò debiliorem esse perpendiculari FE, vel CA, quò CE linea maior est lineâ CA, hoc est vt linea CE ad CA, ita reciprocè percussio CE ad CA: quod etiam pilis, & globis in muros impactis accommodare licet, vt ex radio, siue iaculo solari transeas ad artem militarem. Itaque radius CE in planum DG fortiùs agit, quàm in plarum AB: vt iam possis de vi radij qualibet inclinatione percutientis iudicare. Omitto locum imaginis obiecti in C positi, vel ipsius lucidi, oculo ex D spectanti occurere in puncto G, vt alia nonnulla ex viri subtilissimi libro citato petam circa duo lucida distincta, quae punctum aequaliter distans tunc fortiùs illuminant, cùm illud minori angulo feriunt: bEAS quod ita demonstrat: Sint duo lucida AB & CD, eadem, vel aequalia; radientque A & B simul in punctum E; & CD in punctum F; sintque distantiae AE, & BE, distantiis DF & CF aequales inter se; sit tamen AE B angulus angulo DFC minor; punctum E magis illuminabitur; ducantur enim A","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 74-4","label":"PROPOSITIO XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/74-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/74-4"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 78-2","label":"PROPOSITIO XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/78-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/78-2"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}