{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 84-2","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 84-2","ref":"84-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/84-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/84-2.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Aristotelis, qui notat aliquos Mercurium in canali à manubrio, ad ensis spiculum B accommodato imponere, qui velocissimè delatus à D ad B percussioni vires addat in B, vbi sit ictus maior quàm in vlla alia DBaciei parte. Cùm autem variae sint ensium figurae, non potest esse vna solutio, si enim sit eiusdem in omnibus partibus crassitiei & ponderis, vt in quibusdam acinacibus contingit, vel etiam circa B densior & grauior, adeout securim aemuletur; si praeterea minus aut magis firmiter in A capulo, haec inquam omnia, & alia plura, quae contingere possunt in ensium percussionibus, totidem solutiones requirunt, quas Geometris militibus, siue ingeniosis permitto. Videatur etiam Gueuara, qui commentario in eandem quaestionem rectè notat velocitatem, quâ mouetur cuspis B, longè maiorem habere in percuriendo, quàm majus in B pondus minori velocitati iunctum efficaciam, & stipites loratos enucleando arearum tritico seruientes, seu flagella frumentaria, quemadmodum runcas, clauas, & alia instrumenta caedentia, diuidentia, &c. ad istud principium reuocat. Additque AB vt vectem posse considerari, cuius fulcimentum in manu gladiatoris A, licet mobile; vnde faciliùs ictum ensis gladiatores in puncto B dextrorsum, vel sinistrorsum, aut sursum vel deorsum, quàm in C vel in alijs ensis partibus diuertant, quòd B longissimè distet ab hypomochlio A. Itaque supponamus malleum E per totam circumferentiam EH aequali velocitate ferri, ea lege vt sit aequaliter punctum H percussurus, siue ab E, siue à B suum motum incipiat, hoc est Haequè percuti, idemque pati à quocumque circumferentiae puncto moueatur, dummodo aequâ velocitate passum H percutiat, quod ferrum, vel lignum, vel lapidem, vel quiduis aliud supponere sicet.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 83-4","label":"PROPOSITIO XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/83-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/83-4"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 85-2","label":"PROPOSITIO XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/85-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/85-2"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}