{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 87","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/87.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"Hinc fit vt illius iter quod absque impedimento percurrisset, toto spatio ab puncto 12 vsque ad punctum E, vel C minuatur, hoc est plusquàm parte mediâ, est enim CB ad C, vel L 12, vt 5 ad 3, hoc est in ratione superbipartiente tertias. Vt autem appareat quantum aëris resistentia, & salientis verticalis propria grauitas longitudini DC deterant, notentur gradus celeritatis, quibus gutta in B intellecta descendit ab A puncto ad B, nempe 1, 3, 5, 7, iuxta legem grauium descendentium; & eo tempore quo resilit versus C, notentur etiam gradus, quibus à propria grauitate remoram patitur, videlicet 7, 5, 3, 1, qui numeri cùm sint praecedentium inuersi, propria grauitas tantumdem spatij lineae CB detrahit, quantum antea cadens ab A puncto ad B acquisierat. Eapropter non altiùs ascendet quàm ad punctum A, cùm absque illa grauitate semper versus terrae centrum contendente, vsque ad C punctum ascendere debuisset. Hac autem ratione minuitur ascensus: BC vel NM diuidatur in 4 partes aequales; his numeris 8, 16, 24, 32, insignitas: quamdiu primo ascensionis tempore contendit aqua ex puncto N vel B vsque ad punctum 8 peruenire, grauitas propria spatium vnum detrahit, aequale spatio primo A 1, quod ab A cadens primo tempore percurrerat; hinc fit vt ad punctum 7 solummodo perueniat. Secundo tempore, quo peruenisset ad punctum A, seu 16, absque impedimento, tantùm ad punctum 12 in linea LE accedit, cùm enim secundo tempore incipiat à puncto 7, à quo debuisset octo spatia percurrere vt ad vsque punctum 3 peruenisset, propria grauitas in contrarium vrgens, tria spatia detraxit, quapropter non potuit saliens punctum 12 lineae LE superare. Tertio denique tempore à puncto 12 versus E ascendens, 8 spatia conficeret, sed à propria grauitate quarto tempore 7 spatia conficiente detrahuntur 7 spatia; quamobrem cogitur saliens in A vel G puncto subsistere, & vnicum spatium ab 1 ad A, vel à 3 ad I, vel ab H ad G solummodo conficit: vbi vim omnem ascendendi consumit, adeout recidere cogatur, iterúmque descendat 4 temporibus ab A puncto ad B, descensum accelerans iuxta numeros I, 3, 5, 7, hoc est in ratione temporum duplicata. Vnde innotescit quantum aëris resistentia noceat salienti verticali, quae cùm vix in linea LE punctum 12 superet, eique propria grauitas spatium CA detrahat, clarum est spatium A 3, seu G 12, ab aëris grauitate detrahi, hoc est reliquae ascensionis AB quadrantem, vel integrae, liberaeque ascensionis BC partem octauam. Quae omnia maioribus salientibus verticalibus poterunt accommodari, vt quantum vnicuique detrahat aëris resistentia cognoscatur.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 86","label":"PROPOSITIO XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/86"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 88","label":"PROPOSITIO XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/88"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}