{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 93-3","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 93-3","ref":"93-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-3.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"At verò si velocitas seruetur eadem, vt suprà, nempe 6, sed duplicetur pondus, vt sit 16, erit penetratio in ratione quam habet vtrúmque pondus, ad pondus solius Agentis, hoc est vt 20 ad 16; cùm enim e habeat pondus, vt 16, velocitatem vt 6, habebit vim vt 96, quae diuisa per 20, pondus vtriúsque corporis, dabit 45. Est autem 6 ad 4 1/2, vt Hinc ad problema venio, nempe posito quòd malleus Hcadens à data altitudine palum in terram defigat per spatium qr, à quanta altitudine debeat idem cadere malleus, vt palum eundem terrae per spatium spatij qr duplum infigat: & dico illum ab altitudine quadrupla cadere debere, cùm enim penetrationes sint vt velocitates, vt dictum est; & velocitates sint in altitudinum subduplicata ratione, vt tract. de Hydraulicis, & etiam superiùs ostensum est; si penetratio quaesita est vt 2 ad I, erit etiam velocitas, quaesita ut 2ad 1, & altitudines, ex quibus velocitates acquiruntur, erunt vt 4 ad 1. Similitêrque malleus ab altitudine noncupla, sexdecupla, &c. cadere debet, vt sit eius penetratio tripla, quadrupla, & ita in infinitum. Alterum problema, videlicet posito quòd malleus e vel H dati ponderis cadens ab altitudine quacumque palum in terram defigat per spatium qr, quanti debeat esse ponderis malleus, qui ab eadem altitudine palum eundem defigat per spatium spatij qr duplum, longè difficiliùs esse videtur, cùm multiplicatio ponderis non semper augeat penetrationem: si enim, verbi causa, malleus vnius librae descendat velocitate vt 6, in medio non resistente, & in resistente, vt 4; malleus centum millium librarum non deprimet palum vt bis 4, quandoquidem mille librae non descendunt velociùs quàm vna. Pondus tantùm per accidens penetrationem auget, vtpote minuendo resistentiam Patientis, quae consistit in pondere, vel in cohaerentia, quae ponderi aequatur.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 92","label":"PROPOSITIO XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/92"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 93-4","label":"MONITVM PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-4"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}