{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 94-2","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 94-2","ref":"94-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/94-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/94-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/94-2.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Figuras autem quae propriis locis non videris impressas, maiores praesertim, quibus multae paginae respondent, initio, vel ad calcem libri repositas inuenies, ne caput, & oculi laborent in paginis absque figura voluendis, vt figurae discursui accommodentur, quae satis frequenter repeti non potuerunt, vt contigit paginis 43. 44, &c. MONITVM II. Raeter vim illam mallei percutientis, & praeli, quae simul addita cum rotis, tympanis, helicibus, &c. magnum robur operis addunt, quidam catapuitam, vulgò mertier, ferreis manubriis vectium addunt, quae maximo tum fragore, tum conatu manubrium illud mouet, & quolibet ictu repetito promouet vlteriùs, donec maximas canpanas puta 30, vel 40 mille librarum in turres erexerint, vel alia maiora onera leuarint ad datam altitudinem; quo casu manubrium tanti debet esse roboris vt illis ictibus resistat: pulchrum autem & vtile fuerit, si quis Ingeniosus definiat quantum hac ratione pondus quolibet ictu, & ad quam altitudinem ferri possit: quod forsan ex sequente tractatu innotescet. MONITVM III. Raeter motum percussionis, & alios de quibus tam in Hydraulicis, quam in Mechanicis actum est, Verumlamius peculiari tractatu posthumo plures alios recenset, quorum primum Antitypiae vocat, quo pars quaelibet materiae refugit in nihilum redigi, vel nullibi esse, vel in eodem esse loco cum alia parte, hoc est odit penetrationem dimensionum. Secundum appellat motum nexus, quo resistunt corpora separationi, vt cùm aqua in siphonem ascendit ne detur vacuum. Tertium libertatis, quo se pressa spongia, aër condensatus, elateria, &c. restituunt.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 93-4","label":"MONITVM PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-4"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 95-2","label":"MONITVM PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/95-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/95-2"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}