{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 98-3","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 98-3","ref":"98-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/98-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/98-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/98-3.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Quare ratio EF ad IH dupla est rationis eiusdem EF ad IK; Vnde sequitur H & F puncta esse in eadem parabola, in qua A: cúmque AF bisariam diuidatur in K, erit K punctum in axe: & quia AI tangit parabolam in A, erit KI diuisa bifariam in vertice parabolae; sed diuiditur bifariam in H, igitur HK lapis est axis parabolae AHF. Rursus LP dupla est NO, & quadrupla QN, est ergo ratio LP ad NQ dupla rationis eiusdem LPad NO; quapropter O & P sunt in eadem parabola in qua A: cúmque AP sit bifariam diuisa in O, aut axis in recta NO; & quia tangit parabolam in A, vertex parabolae diuidet NO bifariam; sed iam diuisa fuit bifariam in Q, igitur QO est axis parabolae AQP Porrò RP dupla est TO, quadrupla verò SO; quare ratio RP ad SO dupla est rationis eiusdem RP ad TO: sunt ergo S & Pin eadem para bola, quae tangitur ab AT; erit ergo vertex eius in S, vbi TOlbifariam diuisa est. Erit autem RP in ipsa LP; cùm enim R & L aequè distent vtrinque ab E, medio puncto semicirculi DLERA, & LP ducta sit parallela diametro AD, transibit LP per punctum R. Et eadem de causa SO erit pars rectae NO. Praeterea, puncta Q, H, S erunt in eadem ellipsi in qua A & B, cùm QS aequalis sit NV. Est etiam AL media proportionalis inter AD & LD; & AE media inter AD & EF. Et AR media inter AD & RP. propter semicircumferentiam DLERA; vnde fit vt ALD, AED ARD anguli recti; & triangula ALDAPL, sicut & AED, AFE, & ARD, APR, similia sint. Postremò, parabola punctim descripta BF, tangit parabolam AHF in F, si enim recta FC, ducta intelligatur, vtramque tanget. Parabolae verò BZRF focus est A, cùm AF dupla sit AB, & parameter qua drupla AB, nam applicata, media est inter diametrum & parametrum Eadem parabola BF tactura videtur parabolam AQP vbi recta ducta à puncto B per verticem Q terminabitur in ipsa sectione, putà ad Z, quae in hac parabola videtur esse in ipsa linea AE: quo posito, X erit focus, & erit QT aequalis parametro. Tertia pars propositionis ad calculum lineas omnes figurae reuocat, obseruatione suppositâ iactus globi è tormento maiore ad 22, gradus super horizontem: hoc est cùm tormentum ex A in R libraretur, globus descripsit parabolam ASP, fuitque iactus longitudo in horizonte AP19OO hexapedarum; cuius iactus alias postea circumstantias explicaturus sum. Quo posito erit etiam PG1900 hexaped. cùm sit aequalis lineae PG; vnde quadratum AP & PG erit quadratum alterutrius 3610000, quae simul erunt 7220000; cuius latus est proximè 2681. Est igitur AG, hoc est AF, vel AC, vel FE 2681. AD bis tantùm, 5362. AB, vel BC, vel Ki, vel; AG, 1341. HI, vel HK, vel?","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 97-3","label":"MONITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/97-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/97-3"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 99-4","label":"MONITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/99-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/99-4"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}