{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica li","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica li","ref":"li","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/li","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/li","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/li.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"GAELIUIS ROMANIS, HEBRAICIS, ET ALIIS MENSVRIS PONDERIBVS ET NVMMIS. NOTIORIBVS, atque facilioribus incipiendum, ex quibus difficiliora, & ignotiora dijudicentur; No cumque lineis nil sit intellectu facilius, aut magis obuium, & inter lineas nulla videatur cognitu facilior rectâ, quae à puncto ad punctum breuissima est, quaeque, vti reliquarum mensura, ipsarum figurarum metitur altitudines & latitudines, illam eligo ad mensuras omnium gentium repraesentandas: sit igitur. PRIMA PROPOSITIO. INEA recta BA, vel FC, dimidiam pedis Regij Spartem exhibet, quae duplicata pedi Regio Gallico aequalis est: aliae verò lineae è regione positae Romanum pedem referunt. VI iustam pedis Regij longitudinem inquirit, adeat Castelletum, vel domum cuius insigne L’Escritoire, Theca scriptoria, reperiet enim BA duodecies repetitam aequalem esse Hexapedae; quam vulgò Toise dicunt, Αcu quae diuiditur in 6 pedes Parisienses, seu regios: pedis autem pars dimidia CF, quae rursum in 6 partes diuiditur, qualis est CD, vel DE, quam pollicem, vel si mauis digitum appellamus, vt sint duodecim in pede digiti, olvel vnciae, de quibus postea.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica l","label":"PRAEFATIO AD LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/l","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/l"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica lii","label":"PRAEFATIO AD LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/lii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/lii"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}