{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica xxii","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxii","ref":"xxii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxii.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Sunt etiam alij numeri, quos vocant amicabiles, quod habeant partes aliquotas à quibus mutuò reficiantur, quales sunt omnium minimi 20, & 284; huius enim aliquotae partes illum efficiunt, vicéque versa partes illius aliquotae hunc perfectè restituunt. Quales & 18416 & 17 296; necnon 9437036, & 4363584 reperies, aliosque innumeros. Vbi fuerit operaepretium aduertere XXVIII numeros à Petro Bunge pro perfectis exhibitos, capite XXVIII. libri de Numeris, non esse omnes Perfectos, quippe 20 sunt imperfecti, adeovt solos octo perfeBungi, 1, 2, 3, 4. 8, 10, 12, & 29: quique soli perfecti sunt, vt qui Bun gum habuerint, errori medicinam faciant. Porrò numeri perfecti adeo rari sunt, vt vndecim dumtaxat potuerint hactenus inueniri: hoc est, alii tres à Bongianis differentes: neque enim vllus est alius perfectus ab illis octo, nisi superes exponentem numerum 62, progressionis duplae ab 1 incipientis. Nonus enim perfe ctus est potestas exponentis 68 minus 1. Decimus, potestas exponentis 128, minus i. Vndecimus denique, potestas 258, minus i, hoc est potestas 257, vnitate decurtata, multiplicata per potestatem 256. Qui vndecim alios repererit, nouerit se analysim omnem, quae fuerit hactenus, superasse: memineritque interea nullum esse perfectum à 17000 potestate ad 32000; & nullum potestatum interuallum tantum assignari posse, quin detur illud absque perfectis. Verbi gratia, si fuerit exponens o50000, nullus erit numerus progressionis duplae vsque ad 2090000, qui perfectis numeris seruiat, hoc est qui minor vnitate, primus existat. Vnde clarum est quàm rari sint perfecti numeri, & quàm meritò viris perfectis coniparentur; esseque vnam ex maximis totius Matheseos difficultatibus, praescriptam numerorum perfectorum multitudinum exhibere; quemadmodum & agnoscere num dati numeri 15, aut 20 caracteribus constantes, sint primi necne, cùm nequidem saeculum integrum huic examini, quocumque modo hactenus cognito, sufficiat. XX. Libris Hydrostatices, & Histrodromiae multa supplentur, quae in Hydraulicis desiderari poterant, ex quibus mutua lux affulgebit: sed & nauem proponimus, quae sub aquis Oceani, vel aliis quibuscumque, dummodo satis profundae sint, quispiam nauigare, immo & totius terrae ambitum conficere poterit. XXI. Addimus etiam quosdam Harmonicorum libros, qui Musicae praxim & theoriam breuiter & dilucidè complectuntur: ex quibus breuissimo tempore Lector possit Musicam compositionem addiscere, & bicinia, tricinia, vel etiam quadricinia componere. XXII.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica xxi","label":"TIBI ADDICTISSIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxi"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica xxiii","label":"TIBI ADDICTISSIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxiii"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}