{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica xxix","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxix","ref":"xxix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxix.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Sic enim ait, si positis his tribus terminis 4, 1, 8, proportio 4 ad 8 verè coaceruaretur è proportionibus 4 ad 2, & 2 ad 8, tanquam ex partibus, esset pars maior toto, quod proportio dupla 4 ad 2 mai or sit proportione subdupla 4 ad 8. Itane verò? Ita etiam si addatur plus 2, & -- 4, fit adgregatum - 2, iuxta leges huius algorithmi: & hîc quoque pari iure plus 2 pars maior est toto - 2. Hoc sane intricatum est, & à nemine hactenus satis explicatum. Age ergo totum negotium sequenti speculatione expediamus. XIII. Enti contrarium est antion, seu antiens; atque inter ens & antiens, medium est non ens, seu nihilum: sicut enim id quod se attollit supra nihilum, entis nomine adgnoscimus, ita & quod se infra nihilum deprimit, antientis nomine exaudire possumus. Deinde quoniam in ge nere entis totum est majus qualibet parte componente, è contra in genere antientis, (contrariorum enim contrariae debent esse adfectiones) totum erit minus quauis parte integrante. At quoniam non ens, seu nihilum mediat inter ens & antiens, erit in genere non entis totum aequale cuilibet parti, quoniam nihilum sibi additum est semper nihilum: At cùm simul componuntur ens & antiens, totum quod hinc oritur, participat de adfectionibus vtriusque, siquidem est minus vnâ, & majus altera partium, vti in exemplo superiùs allato, vbi adduntur plus 2, & - 4, adgregatum - 2, est minus, plus 2, & maius – 4. XIV. In rationibus igitur idem proportionaliter animaduertas, si veritatem consequi velis, necesse est. Proportio aequalitatis nihili similitudinem refert: proportio maioris aequalitatis attollitur supra nihilum, & enti adsimilatur: proportio minoris aequalitatis deprimitur infra nihilum, & antienti comparari potest. Quibus positis omnibus Clauij argu mentis ita respondemus. Si sumantur numeri 1, 10, 100, ideo ratio ad i00 minor est vtraque ratione, & 1 ad 10, & 10 ad ioo, quia in genere antientis totum est minus qualibet parte integrante. At sumptis his numeris 4. 4. 4. ideo ratio primi ad tertium aequalis est rationibus primi adsecundum, & secundi ad tertium, quòd nihilum nihilo additum non augeatur. Denique in numeris 4. 2. 8, ratio 4 ad 8, idcirco maior est ratione 2 ad 8, & minor ratione 4 ad 2, quia adfectiones entis, &","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica xxviii","label":"TIBI ADDICTISSIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxviii"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica xxx","label":"PRAEFATIO GENERALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxx","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxx"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}