{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 362","citation":"Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 362","ref":"362","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/362","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/362.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"IN CLARISSIMI VIRI ALIMIDORGII CONICA. PRAEFATIO. ELEMENTA Conica quae sequuntur non pendent à praecedentibus Apollonianis, quibus simpliciora sunt, fontesque detegunt ex quibus occultè hausit. Primus liber directè probat, quae Pergaeus solùm indirectè, & Sex absurdo demonstrarat: neque solùm ad solidorum problematum determinationes, & compositiones, vt libri Apolloani, sed etiam ad experimenta Physica collineat; vt hocce primo lbro 4. Pergaei libros habeas. Secundus agit de Conicarum linearum descriptione Geometrica in plano, per puncta; dum ad totius operis calcem methodi mechanicae & organicae reijciuntur. Tertius & quartus de eiusdem nominis coni sectionum inuicem comparatione: quos hactenus editos legimus; reliquos frustra speraturi, nisi precibus ab autore possit cos aliquis extorquere. Quintus igitur de coni sectionum portionibus, & de coni portionum sectionibus. Sextus de datis Conicis, siue problematibus conisectiones determinantibus. Septimus de adscriptis, & inscriptis conicis, siue de maximis & minimis ad specularia, & dioptricem spectantibus. Octauus denique lineas conicas, & conoideas superficies à propria cuiusque naturae, & habitudine ad radium siue in opacosus in diaphano ad inuicem comparat: tandemque praecipua circa reflexum, & refractum mysteria non vulgo cognita deteget; quorum nouâ luce constanter ad cuiusuis propositi speculi, aut optatae lentis diaphanae fabricam accingaris. e Primo me in e M autem perum non in ann. 2. E NATVRA EORVM LIBER DE NATVRA EORVM PER Aa, cernere einentem, nition","prev":{"citation":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 360","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/360"},"next":{"citation":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 363","label":"IN CLARISSIMI VIRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/363"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis","quality":"ocr"}}