{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 39","citation":"Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/39.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"LIBER PRIMVS. S recta linea secta fuerit vtcumque rectangula quae totâ, & singulis partibus continentur, aequalia sunt ei, quod à tota sit, quadrato. F 3. Si recta linea vtcumque secta fuerit rectangulum sub tota, & vna eius parte contentum aequale est & rectangulo, quod partibus continetur, & ei quod à praedicta parte sit quadrare * 4. Si recta linea secta fuerit vtcumque, quadratum quod fit à tota aequale erit, & quadratis, quae à partibus fiunt, & ei, quod bis partibus continetur rectangulo. Vide Corollarium P 5. Si recta linea secta fuerit in partes aequales, & in partes inaequales rectangulum inaequalibus totius partibus contentum vnà cum quadrato lineae, quae inter sectiones interijcitur, aequale est ei, quod à dimidia sit quadrato * 6. Si recta linea bifariam secetur, atque ipsi in rectum adijciatur quaedam recta linea: rectangulum sub totâ cum adiecta, & adiectâ contentum, vnà cum quadrato dimidiae, aequale est quadrato, quod ab ea, quae ex dimidia, & adiecta constat, tanquam ab vna linea describitur Ph recta linea vtcumque secta fuerit, quae à tota, & vna parte fiunt vtraque quadrata aequalia sunt, & rectangulo, quod bis tota, ac dicta parte continetur, & ei, quod à reliqua parte sit quadrato. Trecta linea vtcumque secta fuerit, & quod quater tota, & vna parte continetur rectangulum vnà cum quadrato reliquae partis, aequale est quadrato, quod ex tota, & dicta parte tanquam ex vna linea describitur 19 Si recta linea in partes aequales, & in partes inaequales secta fuerit, quadrata, quae ab inaequalibus totius partibus describuntur, dupla sunt & quadrati dimidiae, & quadrati lineae eius, quae inter sectiones interiicitur. ti recta linea secerur bifariam, & ipsi in rectum quaedam recta linea adiiciatur quae à tota cum adiecta, & adiecta fiunt vtraque quadrata dupla sunt, & quadrati dimidiae, & quadrati, quod ab ea quae & adiecta constat, tanquam ab vna linea describitur. atam rectam lineam secare, ita vt quod sub tata, & altera parte continerus rectangulum aequale sit ei, quod à reliqua parte fit, quadrare id alium obtusiangulis triangulis, quod à latere obtusum angulum s maius sit anam quadrata, quae fiunt à lantinentibus, rectangulo contento bis vno laterum, quae sunt circa obtusum angulum, in quod scilicet protractum perpendicularis cadit, & linea assumpta exterius à perpendiculari ad angulum obtulum F 13. In acutiangulis triangulis, quod à latere acutum angulum subtendeste sit quadratum minus est quàm quadrata quae fiunt à lateribus acutum angulum continentibus rectangulo contento bis vno laterum, quae sunt circa acutum angulum, in quod perpendicularis cadit, & linea perpendiculari intus assumpta ad angulum acutum. Vide Scholium. 14. Dato rectilineo aequale quadratum constituere. Vide prop. 25. lib. 6.","prev":{"citation":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 37","label":"EVCLIDIS ELEMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/37"},"next":{"citation":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 40","label":"ER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/40"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis","quality":"ocr"}}