{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 608-2","citation":"Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 608-2","ref":"608-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/608-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/608-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/608-2.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"LIBER SEPTIMVS. esse inter se aequales (quod demonstrare non est difficilè, sed verbosum.) Ex quo sequitur, datis LE (quae est quantitas demersionis termini D in medio denso, & AB (quae sumitur arbitrio nostro pro linea lucis,) statim dari GH pro linea lucis propagatâ in medium den sum. Ducta enim rectâ FH parallelâ ad ED, & applicatâ longitudine AB, ita vt alter terminus sit in rectâ ED, alter in FH, fiet GH linea lucis propagata cousque: à quâ ductae perpendiculares GI, H, designant Radij partem refractam. Neque refert ad effectum refractionis in qua parte rectae ED statuatur punctum G, cum tota ED sicut & AB vel GH intelligenda sit vt insensibilis. Commodius tamen ponetur G in ipso puncto E, & H, in eâ parte rectae FH, quam longitudo AB determinat, vt AE in medio raro continuetur cum GI parte refracta in medio densoig. 5 PROPOSITIO V. Radius incidens perpendiculariter in superficiem planam considerari potest tanquam linea Mathematica, sed incidens in eandem obliquè considerandus est vt habens latitudinem. e radius ABCD habens latitudinem AC cadens perpendicuPariter in planum BD, consideratur ergo vt via qua motus propagatur, in qua eadem omnia accidunt lateri AB, quae lateri CD; nam & vtrumque latus est perpandiculare ad planum BD, & aequalis est operatio ab A ad B, & à C ad D, vel à tota AC ad to** CD. Quare aequè considerare motum possumus, in AB, vel in CD, vel in tota linea ABCD. Possumus ergo considerare radium ABCD sine latitudine hoc est vt linea Mathematica, sed in incidentia obliqua vbi operatio ab F ad planum in H, in maiori est distantiâ quam ab E in G non potest considerari EFGH vt linea Mathematica, quia sic consideraretur EF vt punctum Mathematicum, quod tamen consideratur vno termino operari longius quam altero, hoc est consideratur vt habens terminos, hoc est, non vt punctum Itaque si consideraremus lineam oblique incidentem, vt Mathematicam, consideraremus EF vt practum & non punctum, quod est absurdum.","prev":{"citation":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 608","label":"OPTICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/608","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/608"},"next":{"citation":"Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 612","label":"LIBER SEPTIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/612","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/612"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis","quality":"ocr"}}