{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2 175","citation":"Mario Bettini, Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mario-bettini/aerarium-philosophiae-mathematicae-vol-2/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/mario-bettini/aerarium-philosophiae-mathematicae-vol-2/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mario-bettini/aerarium-philosophiae-mathematicae-vol-2/175.md","author":{"name":"Mario Bettini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mario-bettini"},"work":{"title":"Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mario-bettini/aerarium-philosophiae-mathematicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Cum enim DF, DC sint aequales, propterea quod eadem DB, sit c media proportionalis inter DA, DF, & inter DG, DC, quarum DA, DG ponuntur aequales; sintque praeterea triangula DAE, DFB aequiangula, erit eâdem proportio DE ad DB, quae DA ad DF, hoc est ad DC. Quare cum DP, DK, DE, DE, DL, DR sint continuè proportionales, & similiter DO, DI, DA, DC, DQ sint quoque in eadem ratione continuè proportionales; sitque dDA media proportionalis inter DE, DB erunt e & reliquae inter reliquas mediae proportionales, atque ideo omnes vndecim rectae DP, DO, DK, DI, DE, DA, DB, DC, DL, DQ, DR erunt continuè proportionales. Quod vero attinet ad ipsas TD, VD, XD, YTD, patet eas esse continue proportionales in eadem proportione cum ipsis RD, QD, & c. quia sunt ineà em proportione cum ipsis ODKD, ID, ED, AD propter parallelas PA, RS, & triangula aequiangula DOP, DTR& UOK, DT. V, &c. Vt ergo DP ad DO, sic DRad DT, & vt DO ad DK, ita DT ad DV. &c. Cùm ergo probatae sint DR. BQ, DL, & c. esse in eadem proportione cum ipsis DP, DO, DK, &c. cum quibus eandem habent proportione ipsa DR, DT, DV. &c. ergo & inter se sunt in eadem proportione continuatà, verb. gr. ipsae DL, DQ, atque ipsae DT, DV. &c. vsque ad extremam, ac minimam DS. Scholia ad intelligenitam, & confirmationem demonstrationis proximè antecedentis pro Tyronibus. Robandum fuit in demonstratione lineas illas à maxima PD ad minimam RD, vel SD esse non solum inter se proportionales sed etiam in eadem proportione, & propterea esse in eadem continuatà Quae omnia, & singula probat demonstratio. 2 Lemma primum citatum applicatur demonstrationi sequentem in modum. Inter PD, DR, inter OD, DQ, &c. vsque ad inter ipsas ED, DB media est proportionalis èadem AD, sicut inter numeros .","prev":{"citation":"Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2 174","label":"LEMMAI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mario-bettini/aerarium-philosophiae-mathematicae-vol-2/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/mario-bettini/aerarium-philosophiae-mathematicae-vol-2/174"},"next":{"citation":"Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2 176","label":"LEMMAI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mario-bettini/aerarium-philosophiae-mathematicae-vol-2/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/mario-bettini/aerarium-philosophiae-mathematicae-vol-2/176"},"credit":{"text":"Mario Bettini, Aerarium philosophiae mathematicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Aerarium_philosophiae_mathematicae","quality":"ocr"}}