{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Fides Rufini 2-11","citation":"Marius Mercator, Fides Rufini 2-11","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/fides-rufini/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/fides-rufini/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/fides-rufini/2.md","author":{"name":"Marius Mercator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator"},"work":{"title":"Fides Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/fides-rufini","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Qui dicunt quemvis sanctum virum, et prophetalem, et apostolicum, sine Dei auxilio posse esse perfectum, anathema sint. Qui dicunt, Christum Filium Dei Deum Verbum in hominem esse mutatum, ita ut Deus Verbum esse desierit; aut hominem purum natum ex Maria, secundum Paulum Samosatenum etPhotinum, et merito atque virtutibus in Dei vocabulum profecisse, anathema sint. Qui dicunt illud, quod scriptum est, De die autem et hora nesciunt, neque angeli, neque Filius (Matth. xxiv,·36; Marc. xiii, 33), juxta blasphemiam Arianorum, et non propter dispensationem carnis assumptae, verum esse, anathema sint. Qui dicunt Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, hoc est, sanctam Trinitatem, diversae esse inter se substantiae, et non unius potestatis atque na· lurae, anathema sint. Qui dicunt, quolibet modo, et quolibet sensu, Filium Patrem non videre, anathema sint. Qui dicunt animas nostras ex angelorum fastigio in haec corpora corruisse, propter quaedam antiqua peccata, et in isto mundo agere poenitentiam, assumentes illa testimonia, Priusquam humiliarer, ego peccavi (Psal, cxviii, 67), et, Educ de carcere animam meam (Psal. cxli, 8), et caetera his similia, anathema sint. Qui dicunt, Dominum et Salvatorem nostrum non in nostra venisse, sed diversae sublimiorisque fuisse substantiae, sive coelestis, et non totum sumpsisse quod de Maria est, vel animam hominis non habuisse, vel mentem absque peccato, anathema sint. Qui dicunt, post multa saecula et tempora, quae non possumus humana cogitatione comprehendere, restitutionem fieri omnium in antiquum statum, et universa ad sua redire principia, anathema sint. Qui dicunt, post resurrectionem non eadem habere nos corpora, sed aeria quaedam et spiritalia, et non ejusdem naturae cujus in sepulcro conditi sumus, licet incorruptae atque immortalis, anathema sint. Qui dicunt, post resurrectionis finem, et post multa tempora aboleri corpora, et reverti in hylem, ut sine corporibus tantum animae simus, quod prius fuimus, anathema sint.","prev":{"citation":"Fides Rufini 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/fides-rufini/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/fides-rufini/1"},"next":{"citation":"Fides Rufini 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/fides-rufini/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/fides-rufini/12"},"credit":{"text":"Marius Mercator, Fides Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp779/tmp779/tmp779.tmp779.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}