{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Catulli carminis epitomae 29-40","citation":"Marko Marulić, Catulli carminis epitomae 29-40","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/catulli-carminis-epitomae/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/catulli-carminis-epitomae/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/catulli-carminis-epitomae/29.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Catulli carminis epitomae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/catulli-carminis-epitomae","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Conqueritur quod Cornificius sodalis se ęgrotantem non uisitauerit. Hispani omnes, cum munditia maxime gaudeant, una in re spurcissimi existunt. Nam dentes quotidie, et interdum membra omnia, sibi lotio lauant. Auctores sunt Dyodorus, Strabo, et Apuleius. Vnum ex iis Egnatium nomine carpit Catullus, qui semper ridebat, ut dentes pręsentibus ostenderet, quos sibi lotio candidos effecerat. Versus est senarius iambicus. [p. 147] Gratias agit suo fundo in quo recreatus erat tussi et grauedine affectus, quę duo mala ex pessimę orationis lectione cęperat. Nam dum Sextianus uult esse conuiua, carmina adeo mala legit quod illico grauedine frigidissima et tussi uehementissima occupatus est. Versus est senarius iambicus scazon. Scribit amorem Acmes et Septimii esse felicem, utpote qui optimo auspicio confirmatus fuerat. Ciceroni gratias agit. [] Amoris impatiens suę enarrat Lesbię quantis malis afficiatur cum ipsa coram se alteri arridet. Versus est Saphicus. Indigne fert quod Nouius Struma curruli in sella sedeat et Vacinius, qui uno tantum die consul fuit, per suum iuret consulatum. [p. 151] Versus est Gliconius, qui constat [ex] spondeo, coriambo et pyrrhichio, ut: collis-ohelico-nii, cultor-uranię-genus. [p. 154] Poeta ducta ad matrimonium uxore inducit adolescentes quosdam ut [cantu certent?], quorum mares connubium maxime laudant, foemine non … et accusant. [] Athis Phrix puer fuit, quem Cybele ipsa dilexit. Hic cum contra deę mandata – ab ea enim monitus fuerat ne pudiciciam contaminaret – cum Sangaride nympha concubuisset, cognito statim errore indoluit furoreque correptus uirilia, quę commissi causa fuerant, testa Samia sibi amputauit et ita euiratus deę quo ad uixit inseruiuit. Hanc fabulam scribit Catullus ipsumque Athim, ut rem ante oculos ponat, inducit loquentem. [] Dii inter homines uersati tandem liquerunt humana consortia propter hominum scelera. [p. 168] Catullus hac elegiuncula domus cuiusdam adulteria lepide retegit. Inducit enim per fantasiam ianuam ad loquendum, quę interrogata omnia furta [detegit?].","prev":{"citation":"Catulli carminis epitomae 15-28","label":"15 to 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/catulli-carminis-epitomae/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/catulli-carminis-epitomae/15"},"next":{"citation":"Catulli carminis epitomae 41","label":"[Argumenta carminum Catulli]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/catulli-carminis-epitomae/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/catulli-carminis-epitomae/41"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Catulli carminis epitomae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-catull.xml","quality":"ocr"}}