{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dauidias 10.145-198","citation":"Marko Marulić, Dauidias 10.145-198","ref":"10.145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.145.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Dauidias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias","urn":null},"verse":true,"words":326,"text":"Ergo in tale nefas Ammonem pręcipitarunt\nBlandimenta patris, qui dum delicta rigore\nPersequitur nullo, magni sibi causa doloris\nIpse fuit. Mollis natorum censor et ipse\nHelius antistes fuit olim et pendere poenas\nIudicio iussus diuino perdidit omnem\nIn bello sobolem solioque excussus eburno\nExanimis cecidit. Translatum cęssit ab illo\nPontificale decus. Tulit hęc punitor ineptus\nHelius in natos. Quanto grauiora merentur\nHi, quicunque suis sunt ipsi exempla malorum,\nPontificis sancti si sic punita refertur\nSola leuis contra prauam correptio prolem?\nInde per immensum Sol circumductus Olympum\nIam bis Oebalios curru contingere fratres\nVisus erat, iocunda noui bis tempora ueris\nAduexisse suo foecundans arua calore.\nAbsalon accedens tunc regem supplice uoto\nEt fratrum turbam ad conuiuia festa uocauit,\nLanigeras tonsurus oues Balasoris in agro,\nHic ubi diffusi uiridanti gramine campi\nPropter aquę ripas rapido torrente fluentis\nFlorebant et lęta gregi dumeta ferebant.\nAt curis regni Dauid remoratus abire\nNequaquam se posse refert. Feruentius ille\nInstare, ut fratres saltem dimittat et ipsum\nPręcipue Ammonem. Cuncti uenere rogati.\nEgregias tunc ille dapes et uina pararat,\nIlle penu tota mensas cumularat agrestes.\nDiscubuere uiri. Lusu conuiuia lęto\nCertatim exercent et iam magis ebrius Ammon\nCoeperat implicito uoces truncare palato,\nVix aperire graues temulentę frontis ocellos\nAc ueluti somno pręssus deflectere colla\nNutantis capitis pronoque accumbere uultu.\nAbsalon ista notat. Mox signum protulit illis,\nQuos ante instruxit, decernens cęde piare\nAtque cruore rei uiolatę stupra sororis.\nViso igitur signo, gladiis conuiuia strictis\nPerturbant. Cunctis pariter pauitantibus unum\nAmmonem feriunt et mensas sanguine foedant.\nIlle solo lapsus misere deuoluitur imo\nPersoluens meritis commissa piacula poenis.\nConscendunt mulos reliqui trepidante tumultu\nEt celeri repetunt Solymarum moenia cursu.\nSed mage pręcipiti pręcurrit fama uolatu,\nSauciat et falsis regis rumoribus aures:\nIllius occisos natos narrauit ad unum,\nNec quenquam superesse patri. Perculsus atroci\nErumna genitor nudauit pectora scissis\nVestibus et moerens in terram corruit. Omnes\nHoc ipsum fecere simul, qui forte sedebant\nCirca illum proceres. Ionadabus surgit et inquit:\n\"Haud uerum trepidus narrauit talia rumor.","prev":{"citation":"Dauidias 10.100-144","label":"Liber X, Lib. X, lines 10.100-10.144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.100"},"next":{"citation":"Dauidias 10.199-246","label":"Liber X, Lib. X, lines 10.199-10.246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.199"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Dauidias. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-dauid.xml","quality":"ocr"}}