{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dauidias 10.431-479","citation":"Marko Marulić, Dauidias 10.431-479","ref":"10.431","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.431","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.431.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Dauidias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias","urn":null},"verse":true,"words":309,"text":"Inque dies populus patrię de finibus orę\nConcurrens turmas augebat; agmina telis\nHorrebant uariis uenientum ad moenia magnę\nHebronę. Iuueni tanto magis Absaloni\nIam conquirendi creuit fiducia regni.\nNuncius ad regem tantos deferre paratus\nSolicitus uenit. Verbis rex territus eius\nEt secum recolens Nathani dicta prophetę,\nCum quibus ille fuit dudum mala multa minatus\nCognata de gente sibi, decreuit ab armis\nAbstinere modo iussitque recedere secum\nVrbanum populum. \"Cędamus sedibus istis,\nO mihi fida manus, ne uiribus Absalonis\nOppressi effuso pereamus sanguine!\" dixit.\n\"Externi nunquam timui certamina belli,\nEt natum nunc ecce meum exhorrescere cogor.\nMe petit infestus meus Absalon. Haud satis illi\nInquinasse fuit fraterno sanguine dextram,\nPer mea festinat comprendere uiscera regnum.\nCędamus tanto sceleri tantoque furori,\nCędendi dum tempus adest.\" Abiere uolentes\nCum Dauide simul domus omnis, omnia plebis\nAgmina: Celethi legiones atque Philethi\nSexcentique uiri Getha procul urbe profecti,\nInde reuertentes, comites Dauidis ut essent\nEt bello socii. Dux horum fortis Etheus\nAtque animo pręstans fuerat. Conuersus ad illum\nDauid \"Ethee,\" inquit \"mentis mihi note fidelis\nConstantisque animi, non est, ut nostra sequaris\nSigna quidem! Solymis tutus potes aduena nostris\nEsse satis. Redeas, oro, tecumque tuorum\nAgmen agens media securus in urbe quiesce.\nNon hęc bella Syros spectant, nec moenia uestrę\nPoscuntur Gethę. Vexat discordia solam\nIsrahelitarum gentem. Me pellere regno\nExpetit et pulso sceptris genitore potiri\nAbsalon. Ergo abeas et me sine fata subire\nCrimine digna meo.\" Sic fatus protinus ora\nPerfudit lachrymis. Cui sic respondit Etheus:\n\"Dimisi patrios quondam, rex magne, penates\nTe propter. Nunquid qui tecum prospera cępi\nHactenus, aduersa nunc pressum sorte relinquam?\nSed, peragat quodcunque uelit fortuna, sequemur\nTe tergumque tuum, quoquo te uerteris, omnes.\nSiue petes mortem seu uitam, numina iuro,\nNusquam abero milesque tuus morietur Etheus\nTecum una, si forte mori te uiderit, arma\nSemper in omne feret maiusque pauore periclum\nPro te proque tuo, Dauid charissime, regno.","prev":{"citation":"Dauidias 10.383-430","label":"Liber X, Lib. X, lines 10.383-10.430","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.383"},"next":{"citation":"Dauidias 10.480-528","label":"Liber X, Lib. X, lines 10.480-10.528","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/10.480"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Dauidias. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-dauid.xml","quality":"ocr"}}