{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dauidias 13.145-196","citation":"Marko Marulić, Dauidias 13.145-196","ref":"13.145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.145.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Dauidias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias","urn":null},"verse":true,"words":308,"text":"Restant pręterea post hos memoranda uirorum\nNomina ter denum, quorum promptissima bello\nSemper dextra fuit: frater sociusque Ioabi\nAsahel atque illi cognato iure propinquus\nEleanan magnus, magnus quoque nomine Semma,\nFinibus ex Araris. Quibus annumeremus Elicham,\nArodia de gente satum, de Phaltibus Ellen,\nHiramum Thecuę clarum natalibus urbis\nAtque Abiezerum cognominis Anathotitem.\nIsatheum post hos notum uirtute Mobonam,\nAhoia Salmona simul regione creatum,\nQuos quoque Machareus comitetur Nethophatites\nEt cum fratre suo pariter censendus Elepho\nRibaides Ithais cumque illo Pharatonites\nBanais ingenti uirtute et corpore paruo.\nHeldaus a torrente Gaa, simul Arbachites\nAlbiadon dictus, Beronites Asamonetus,\nHeliab Albonius cumque his referendus et ipse\nOrodius Semmas. Chaias simul Arothites\nEt simul Elipheleth, proles generosa parentis\nAsbai. Post hos Gelonites acer Helias,\nEssatus pariter, Carmeli montis alumnus,\nFarrais Arbites, Igais, confinia Sobę\nQuo genito gaudent, et Gadda natus in urbe\nBonnius et Selech, cultor regionis Amonę,\nNaraisque, ducem gestans post arma Ioabum,\nHiras et Gareb, terrę Chiatritidis ambo,\nĘtheusque meis lachrymis deflendus Vrias.\"\nTalia commemorans clarorum gesta uirorum\nClarorumque minus rex Dauid nomina tantum\nEnumerans, signat Christi uexilla sequentum\nEsse duas acies. Primi mage fortibus armis\nPugnantes superant uafri Cacodemonis artes\nAffectusque malos, quos uitę blanda uoluptas\nSuggerit humanę. Nam paupertatis amore\nOmne facultatum studium curamque relinquunt,\nCorporis et casti uoto consortia uitant\nDiuersi sexus, ipsa et connubia temnunt.\nVicta cupido illis terreni languet honoris\nSub pedibusque iacet, sancti quia subdere malunt\nSeruitii sua colla iugo quam sceptra tenere\nTerrarumque simul toti dominarier orbi.\nNonne igitur mundum tibi iam uicisse uidentur,\nQuando cupidinibus, quarum quoque sub iuga reges\nIre solent, uictis ducunt ex hoste triumphos\nAscenduntque hilares non ad Capitolia curru\nCęsareo, quę longa potest uastare uetustas,\nErruere hostilis furor et consummere flamma,\nSed gradibus uerę uirtutis ad alta beatum\nRegna, quibus uis nulla quidem nocitura timetur,\nNec finem positura dies, quę plena bonorum\nSemper erunt penitusque malis obnoxia nullis?","prev":{"citation":"Dauidias 13.99-144","label":"Liber XIII, Lib. XIII, lines 13.99-13.144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.99"},"next":{"citation":"Dauidias 13.197-241","label":"Liber XIII, Lib. XIII, lines 13.197-13.241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.197"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Dauidias. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-dauid.xml","quality":"ocr"}}