{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dauidias 13.340-394","citation":"Marko Marulić, Dauidias 13.340-394","ref":"13.340","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.340","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.340.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Dauidias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias","urn":null},"verse":true,"words":346,"text":"Atque hęc tanta fuit tam paruo tempore clades\nFacta uirum casu morbi et numinis ira.\nRexque patresque simul cilicino tegmine operti\nDeiectique solo lachrymis precibusque uacabant,\nQuando leuans oculos Dauid moerore grauatos\nTerritus horrendo uisu est: demissus ab alto\nAngelus eductum uibrabat flammeus ensem,\nA terra pendens bis denis altior ulnis\nIn Solymasque minax sęuos protenderat ictus.\nTunc igitur Dauid gelido perculsa pauore\nCorda gerens, tales trepido dabat ore loquellas:\n\"Desinat ira, precor! Sęuum compesce furorem\nIn populum, rex magne, tuum. Dic, cuspis acuta\nAngelicusque calibs aduersus meque meamque\nSęuiat usque domum. Tua solus numina lęsi,\nSolus perpetiar mala talia. Cesset ab istis,\nQuorum simplicitas muti gregis instar habetur,\nCesset ab his gladius, cesset!\" Nec plura locutus\nOre petit terram prono pauidusque tremiscit,\nNon secus ac ualidis qui tempestatibus actus\nDimittit regimen puppis tacitusque moratur\nHorrisonos inter fremitus extrema minantes,\nExpectans, donec tumido ratis obruta fluctu\nSubsidat penitus, pereat simul ipse sub undis.\nIam desperabat tantos finire labores\nAnte diem Dauid precibusque instare pigebat,\nPropositi nisi quum uenisset temporis hora.\nSed deus omnipotens miseratus funera plebis\nIsrahelitanę, Solymas ne cęderet ultra,\nEnsifero iubet ipse suo, sęuire parato,\nDonec terna dies transiret. Nanque statutum\nVindictę sic tempus erat, nisi mulcta dolore\nCompensanda foret sub lucis tempore primę\nDelictum lugente reo. Peccata merebant\nSupplicium tridui, sed poenam temperat omnem\nPro male commissis dolor acer sponte receptus.\nPręterea pietas Dauidis tanta mereri\nQuid iam non potuit, populum qui morte suorum\nAtque sua cupiit dira de labe redemptum?\nAd Dauida die properans accessit in illo\nFatidicus Gaddus dixitque: \"Altare dicandum\nPone deo. Locus altari decernitur isti\nHospitis Arreunę breuis area Iebusei.\"\nExurgit Dauid placando numine lętus\nEt loca nota petit. Cernens Arreuna uenire\nTunc Dauida, nimis secum miratur et illi\nPergit in aduersum. Propior iam factus adorat\nSubmittitque caput \"Salue, clarissime regum\nQuis te casus\" ait \"compellit uisere serui\nTecta tui? Tali quis me dignatur honore,\nVt merear paruo tam magni nominis archon\nExcipere hospitio? Non hoc sine numine summi\nEuenisse dei mihi donum credere par est.\"\nRespondit Dauid: \"Virtus me non mea magnum,\nSed multa ęterni fecit clementia regis.","prev":{"citation":"Dauidias 13.297-339","label":"Liber XIII, Lib. XIII, lines 13.297-13.339","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.297"},"next":{"citation":"Dauidias 13.395-432","label":"Liber XIII, Lib. XIII, lines 13.395-13.432","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/13.395"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Dauidias. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-dauid.xml","quality":"ocr"}}