{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dauidias 4.430-474","citation":"Marko Marulić, Dauidias 4.430-474","ref":"4.430","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/4.430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/4.430","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/4.430.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Dauidias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias","urn":null},"verse":true,"words":300,"text":"Tunc absens etenim fueram doluique fuisse\nAbsentem, nam tale nihil contingeret olim.\nIpsa ego cuncta tuis curassem congrua uotis,\nOfficio poscente tuo. Nam plurima semper,\nQuum multa exoluam, tibi me debere fatebor.\nQuicquid habemus enim, nostra est possessio, munus\nSed, dux magne, tuum. Tamen est pro munere tanto\nFacta offensa tibi. Facta est, iam uertere nemo,\nNe sit facta, potest. Qui fecit, non bene sanę\nMentis erat. Nunc ipsa tuis oransque precansque\nAduoluor pedibus. Veniam mihi criminis huius\nAncillę concede tuę dignareque dona\nAccipere hęc oblata tibi, quę nempe fatemur\nInferiora tuis in nos, dux optime, factis,\nNon spernenda tamen, quum nos atque omnia nostra\nHis adiuncta tuos tibi iam seruentur in usus.\nQuos ita deuinctos retines si perdere pergas,\nIpsi cumque ipsis tua iam benefacta peribunt.\nSin quoque peccantem intactum dimittere malis\nQuam punire, magis placidę clęmentia mentis\nAddita peccanti forsan memorabitur olim\nQuam prius insonti collatum munus amico.\nHoc tibi cum multis commune est, rarius illud,\nVt quisquam lęsus iusta se temperet ira\nEt facile exhibeat ueniam poscentibus. Ergo\nAdde tuis cumulum tam multis laudibus istum,\nVt nihil his desit. Quisquis nunc inuidet, illum\nEsse tibi infestum iam tandem, credo, pudebit\nIncipietque tibi mutata mente fauere,\nQuum per cunctorum te ferri uiderit ora,\nNon pietate minus quam forti pectore clarum.\"\nProtinus ira furens blanda lenita loquella\nIn Dauide fuit. Verborum sensibus ille\nOrnatuque simul captus formęque decore\nPlacatur. Precibus uenia est concessa petentis\nEt promissa fides, et lęto munera uultu\nCuncta accepta quidem Dauidi, non quia rebus\nTalibus indiguit, dum per loca sola vagatur\nCum tot plebe uirum, sed ne delata refutans\nCredatur coeptum nondum posuisse rigorem.\nAtque his astanti respondens Abigaili\nExhilaratus ait: \"Summas ego debeo grates\nĘtherio primum, qui temperat omnia, regi,\nSummas deinde tibi. Dedit ille repente profectis\nHic hodie ut fieres armatis obuia nobis.","prev":{"citation":"Dauidias 4.380-429","label":"Liber IV, Lib. IIII, lines 4.380-4.429","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/4.380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/4.380"},"next":{"citation":"Dauidias 4.475-496","label":"Liber IV, Lib. IIII, lines 4.475-4.496","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/4.475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/4.475"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Dauidias. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-dauid.xml","quality":"ocr"}}