{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dauidias 8.430-476","citation":"Marko Marulić, Dauidias 8.430-476","ref":"8.430","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/8.430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/8.430","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/8.430.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Dauidias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Tunc quoque centenas raptas ex hoste quadrigas\nSeruitio regis decerni cędere dignum est,\nQuum uitę meritis de terra scandere cęlum\nHi iussi ęterno donantur munere regni.\nLeua manus quondam numeros proferre minores\nQuum soleat, semper centesima censio dextrę\nTransit ad articulos. Sunt autem dextera cęlo\nOmnia, nec quicquam sentit sua uita sinistrum,\nQuem beat ętherii pręsentia splendida regis.\nIlli ergo sperare licet tam grandia dona,\nQui mala declinans turpis contagia luxus\nIngressusque uiam uirtutis computat alta\nMente deum semperque cupit coniungier illi.\nQuarta etiam Dauid fixit memoranda trophea\nAssyriis domitis, quos emisere Damasci\nDitia regna, leues arcus et tela ferentes,\nSubsidium regi uicto semel Adadesero.\nMarteque commisso bis milia dena Syrorum\nStrata solo iacuere suo. Tum cętera pubes\nHerbam uicta dedit. Vectigal magna Damascus\nPendere mox coepit, nimio compulsa timore\nIllius, euentus cui prospera fata secundos\nOmnibus in bellis pariter pręstare solebant.\nRex uero ingentem numerum tulit Adadesero\nĘris et argenti, spoliatis urbibus eius,\nVna Beroth quarum uocitata est, altera Bethe.\nNobilis Emathi Thous rex Adadesero\nHostis erat. Postquam uictum resciuit ab armis\nIsrahelitanis, Ioramum mittere natum\nCurauit regi Dauidi, lętus ut ipsi\nVictori laudes meritas et munera ferret.\nObtulit adueniens diuersi uasa metalli:\nCrateres auro fulgentes, ęre lebetes,\nArgento lances. Incertum operisne decorem\nAn precii summam spectantum coetus in illis\nPlus miratus erat. Dauid pro munere grates\nPersoluit multas, testes habiturus amoris,\nQuę donata sibi meminisset. At inde reuertens,\nObuius armatę bis agmina fudit Idumes,\nValle Salinarum primo rursumque Gebellę\nFinibus. Atque loco referuntur utroque perempta\nMille quaterque decem gentilis milia turmę.\nVrbs quoque pręsidium regis subiecta recępit.\nHostibus afflictis Dauid perduxit ouantes\nAd patriam cuneos simul et peana canentes.\nOmnia uasa deo, spoliorum cuncta metalla\nConsecranda dedit temploque arisque futuris.","prev":{"citation":"Dauidias 8.377-429","label":"Liber VIII, Lib. VIII, lines 8.377-8.429","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/8.377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/8.377"},"next":{"citation":"Dauidias 8.477-495","label":"Liber VIII, Lib. VIII, lines 8.477-8.495","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dauidias/8.477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dauidias/8.477"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Dauidias. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-dauid.xml","quality":"ocr"}}