{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 1.113-115","citation":"Marko Marulić, De humilitate 1.113-115","ref":"1.113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.113.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Quam autem ineffrenata inuidia in illum accensi essent, continuo re ipsa patuit. Vix enim uerba finierant, et expuere coepere in faciem eius, colaphis eum cędere, palmas ori incutere et, ut Lucas ait, uultum eius uelare dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? O prępostera eius temporis conditio! Veritas oppressa fuit mendacio, sputis deturpata maiestas, colaphis cęsa uirtus et cęlestis altitudo ad terram usque humiliata. Quis hoc audiens non turbatur, non dolore concutitur, non animi indignatione commouetur? Ipse terrę cęlique Dominus, ipse mundi Opifex, ipsum Dei Verbum, sine quo factum est nihil, hominum subiicitur arbitrio, seruorum offertur iniuriis, impiorum potestati subditur. Vexatus non reluctatur, conuitiis lacessitus tacet, cęsus non uindicat. Quid hac humilitate submissius, quid hac patientia mirabilius? Et cum talia, quę dicta sunt quęque restant dicenda, pro nostra cum Deo reconciliatione, pro nostra salute ipse Dei Filius ultro sustinuerit, pensemus, quęso, tantę charitatis magnitudinem et, quantum ei debeamus, agnoscentes, nihil pro amore illius non tolerandum esse meminerimus. Hoc sane est illud, quod seruos eius coegit opes contemnere, mundo renunciare, castitatem seruare, iugo sese subiicere perpetuę seruitutis. Hoc est illud, quod apostolos per omnes orbis partes compulit peregrinari, gentium erroribus obuiam ire, ueritatem prędicare*, mortem non timere. Hoc est illud, quod sanctos martyres fortiores fecit omnibus tyrannorum tormentis et nullum supplicii genus pro Christi confessione recusare. Cęterum impii illi (ut Lucas testatur) etiam uultum eius uelabant, ne blando et super omnia miti eius aspectu mouerentur ad miserationem. Et: Prophetiza, aiunt, ut illis exprobrent, qui eum tanquam prophetam habebant. Ille uero non propheta, sed prophetarum Dominus ista pro nobis sustinebat. Ligari enim uoluit, ut nostrorum uincula solueret delictorum, sputis sordidari, ut nos a culpa mundaret, colaphis cędi, ut eius regnum euerteret, qui nos in Adam conciderat, uelari ab infidis, ut credentibus ueritatem manifestaret et, quę Iudeis figurarum inuolucris adumbrata erant, ea nobis in se impleta demonstraret.","prev":{"citation":"De humilitate 1.111-112","label":"1.111 to 1.112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.111"},"next":{"citation":"De humilitate 1.116-119","label":"1.116 to 1.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.116"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}