{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 1.144-146","citation":"Marko Marulić, De humilitate 1.144-146","ref":"1.144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.144.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":455,"text":"Sic enim in Ioanne est scriptum: Exiuit iterum Pilatus foras et dicit eis: Ecce adduco (uobis) eum foras, ut cognoscatis, quia nullam inuenio in eo causam. Exiuit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. Et dicit eis: Ecce homo! Intuetur ergo Iudeorum belluina feritas illius, quem accusabat, caput spinis cruentatum, reliquum corpus flagellis discissum, cernit probris contumeliisque oneratum, necdum satiatur. Cum uidissent (eum) — inquit — pontifices et ministri, clamabant: Crucifige, crucifige eum! Sanguinem sitiunt innocentis et, donec totum hauriant, quiescere nequeunt. Dicit eis Pilatus: Accipite eum uos et crucifigite eum! Ego non inuenio in eo causam. Tedio an timore uinceris, Pilate, ut hominem omni culpa uacuum dimittas arbitrio inique accusantium? Qui testis es innocentię, quare consentis liuentium furori? Cur eum, in quo non inuenis causam, sustines interfici? Ego non inuenio — inquit — in eo causam. Responderunt ei Iudei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Quid agitis, immanes belluę et omnis expertes rationis? Debet mori, qui mortuos ad uitam reuocat, qui cęcis uisum, surdis auditum, mutis loquellam et quacunque affectis ęgritudine restituit sanitatem; qui siccis pedibus super aquas ambulat; qui quinque panibus quinque milia hominum satiat; quem natum angeli nunciant, pastores adorant, stella indicat, magi cum muneribus quęrunt* et in puero Deum honorant. Debes tamen mori, Domine Iesu, non iniquorum odio, sed tua ipsius uoluntate, ut tui corporis sacrificio nos Deo Patri reconcilies, ut tua morte credentibus salutem tribuas, ut tuis denique fidelibus plus gratię conferas quam quod primorum parentum culpa amissum fuerat. De terreno enim paradiso pulsos ad cęleste regnum reuocas. Volens itaque, non inuitus hominem assumis, passionibus te offers, morti te subiicis. Nihil est tua pietate maius, nihil tua charitate sublimius. Nos uero non ignari, quanta pro nostra salute sustinueris, quam uicem reddere, quam referre gratiam possumus? Si cuncta, quę possidemus, in pauperum usum distribuerimus, plus est uitam impendere quam opes erogare. Si uitam impenderimus, non est tanti seruorum uita, quanti uita Domini. Mors tua nobis profuit ad uitam. Mors autem nostra, si pro tui nominis gloria est suscepta, nihil tibi confert, qui nullius rei indiges, sed nos tecum coniungit, dum pro inęstimabili** tuo beneficio, non quantum debemus, sed quantum possumus, persoluere nitimur. At quoniam ne id quidem, quod possumus, efficere satis curamus, quid aliud restat nisi fateri nos esse ingratos, et non solum ingratos bonum pro bono non reddendo, sed etiam iniurios, tibi, a quo bona omnia accepimus, peccando, te offendendo, tuis pręceptis ad nostram constitutis perennem salutem non parendo. De tua tamen bonitate confisi ad te confugimus, tuam misericordiam imploramus. Ignosce confitentibus, dimitte supplicantibus et, qui pro peccatis nostris mortem pati uoluisti, eadem pietate suscipe poenitentes et gratiam facere dignare ante te humiliatis, fragilitatis humanę memor, quę nisi tua ope sustentetur, labatur et corruat necesse est.","prev":{"citation":"De humilitate 1.141-143","label":"1.141 to 1.143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.141"},"next":{"citation":"De humilitate 1.147-149","label":"1.147 to 1.149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.147"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}