{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 1.25-28","citation":"Marko Marulić, De humilitate 1.25-28","ref":"1.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.25.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Porro Iudeorum immanitas non satis habuit uerbis lacessere Dei filium: ad necandum tandem inclinantur. Cum enim ipse uocationem gentium designaret per uiduam illam Sareptanam (ut in Luca legimus), ad quam missus fuit Helias, et per Naman Syrum ab Heliseo leprę morbo curatum, repleti sunt — inquit — omnes in synagoga ira hęc audientes. Et surrexerunt et eiecerunt illum extra ciuitatem. Et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem ciuitas illorum erat ędificata, ut precipitarent eum. De ciuitate eiicitur mundi Dominus, et omnium Conditor ducitur, ut de montis crepidine pręcipitetur. Talia autem se non inuitum pati ostendit, cum inter eos, a quibus ducebatur, non comparuisset. Sequitur enim: Iesus autem transiens per medium illorum ibat. Discessit itaque ab eis et uenit Capharnaum, ciuitatem Galileę ibique docebat populum. Qua certe in re instruit nos ne tunc quidem, cum aduersariorum persecutionem patimur, cessandum esse ab operibus iustitię. Ad hęc frequenter etiam lapidibus eum obruere concupierunt. Nam cum in templo eos docuisset, ut Ioannes ait, dixissetque: Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt — inquit — lapides, ut iacerent in eum. Iesus autem abscondit se et exiuit de templo; illud nempe implens, quod in psalmo est dictum: Odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Quicquid autem illi ad necem ei inferendam pararant, in nihilum uertitur. Non enim, quando illi uolebant, sed quando ipsi placuisset, occidi potuit. Volens igitur pro salute omnium in ipsum credentium mortem subiit. Alioquin nihil in Dei filium hominibus licuisset, qui etiam angelorum est dominus. Iudeorum autem mala mens, malus animus, qui glorię eius inuidendo nec beneficia reputabant nec miraculis mouebantur, tollere illum de medio festinabant. Talis nunc est ipsa peccantium ingratitudo. Lapidant Saluatorem cordis sui obduratione, et ipse absconditur eis. Neque enim faciem illius glorificatam uidere merentur, qui ad poenitentiam conuerti negligunt. Fugit ille de templo cordis eorum, quia uulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet in obstinatis, ubi caput reclinet suum. Poterat quippe Dominus Iudeos sibi tam infensos repente perdere, sed maluit latere, ut nobis documento esset ne tunc quidem, cum possumus, in aduersantium furorem uindicare uelle, sed potius ab eis recedere, et pati magis iniuriam quam inferre.","prev":{"citation":"De humilitate 1.22-24","label":"1.22 to 1.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.22"},"next":{"citation":"De humilitate 1.29-31","label":"1.29 to 1.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.29"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}