{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 2.123-125","citation":"Marko Marulić, De humilitate 2.123-125","ref":"2.123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.123.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Post hęc Domino in domo Symonis pharisei discumbente mulier peccatrix adueniens lachrymis lauit pedes eius, capillis tersit, osculata est et unxit unguento. Tunc dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Hanc Mariam Magdalenam fuisse aiunt deliciis prius lasciuięque deditam, deinde ad poenitentiam conuersam ueniam impetrasse delictorum. Hęc est ergo illa Maria, Aaronis sacerdotis soror, quę, dum petulanter Moysi detrahit, perfusa fuit lepra, sed Moyse pro illa Deum deprecante pristinam recepit sanitatem. Mulier ergo peccatrix mundata est a lepra uitiorum Domino miserante, cui deliquerat turpiter impudiceque uiuendo. De ista prophetasse mihi uidetur Hieremias, cum ait: Fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Per idem tempus Iesus, Dominus noster, cum destinaret apostolos ad prędicandum regnum Dei, persecutiones et martyria eorum futura denunciauit dicens: Ecce ego mitto uos sicut oues in medio luporum ... et tradent uos — inquit — in conciliis, et in* synagogis suis flagellabunt uos, et ad pręsides et reges ducemini propter me. Et ut per futurorum notitiam Deum esse agnoscas, quęcunque prędixerat, illa euenerunt. In synagoga enim dum Christum prędicant, a Iudeis flagellantur. Gaudent tamen — ut Lucas in Actibus ait — quoniam digni habiti sint pro nomine Iesu contumeliam pati. Postmodum ad reges et pręsides tracti supplicio afficiuntur, pro illo morientes, qui pro omnibus motri uoluit. Nero Cęsar Petrum crucifixit, Paulum capite mulctauit; Andream Egeas, Achaię proconsul in crucem egit; Phillippum Phrygię pręses lapidibus obrui iussit; Bartholomeum Armenię rex uiuum decoriauit; Iacobus Maior Hierosolymis Herodis iussu capite truncatur, Minor de pinna deiicitur et fuste fullonis fracto cerebro interimitur; Ioannes Traiano iubente in oleo coquitur, sed non lęditur, in Pathmo relegatus mortem obiit; Thomas Indię regis iussu lanceis confossus occubuit; Mattheum in Perside Hirtacus* rex orantem post tergum ferro transfixit: Iudas Thaddeus et Symon Cananeus siue Zelotes in urbe Caldeorum Senair, cum eorum pręsentiam simulachra lapidea ferre nequissent atque corruissent, ab idolorum sacerdotibus laniati sunt; Matthias in Iudea Romano ritu securi percussus martyrium peregit; Barnabam, Pauli socium, Salaminę Iudei rogo iniectum concremarunt.","prev":{"citation":"De humilitate 2.119-122","label":"2.119 to 2.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.119"},"next":{"citation":"De humilitate 2.126-128","label":"2.126 to 2.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.126"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}