{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 2.153-154","citation":"Marko Marulić, De humilitate 2.153-154","ref":"2.153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.153.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Hoc illud est, quod angeli Zacharię prophetę locuti sunt: Absque muro habitabitur Hierusalem, prę multitudine hominum et iumentorum; id est, prudentium et simplicium in Christo credentium. Absque muro, inquit. Neque enim muris* constat Ecclesia, sed Euangelii ueritate et in Christo credentium fide. Ideo sequitur: Et ego ero illi, dicit Dominus, murus ignis in circuitu, et gloria ero in medio eius. Murus ergo illi Dominus est, ut tuta sit, ignis, ut charitate ferueat, gloria, ut ineffabili maiestatis uisione semper exultet. Ipsa uero hoc idem se consecuturam confidens: Placebo — inquit — coram Domino in regione uiuorum. Pręsentis enim seculi regio non uiuorum est, sed mortuorum. Ad hanc autem uiuorum regionem, qui extra Ecclesiam uagantur ab apostolis constitutam, ascendere non ualebunt. A uera enim religione abalienati nesciunt, quo ire debeant neque ubi consistere. Ecclesia autem Dei uiui — ut Apostolus ait — columna est et firmamentum ueritatis. Eadem et mons est magnus et excelsus dicente Propheta: Mons Dei, mons pinguis, mons coagulatus, mons pinguis. Coagulatus lactis instar ex sanctorum candore ac puritate, pinguis promissę beatitudinis hubertate. Et ut unam esse credamus sanctam Ecclesiam, non multas, ut quid — inquit — suspicamini montes coagulatos, ecclesias uidelicet gentilium uel hereticorum. Mons autem, in quo complacuit Deo habitare in eo, mons certe unus est. De quo in psalmis ait Saluator: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum Domini. Ac nequis ambigat, quin ista Christi sint uerba, Dominus — inquit — dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Hic ille est, de quo alibi dicitur: Et induxit eos in montem sanctificationis suę, in montem quem acquisiuit dextera eius. In terra enim apparens, quos sua passione redemerat, sua resurrectione ad Euangelii fidem conuocans Ecclesię acquisiuit, in qua Deo debitę laudes exoluerentur. Exaltate Dominum, Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius, quoniam sanctus Dominus, Deus noster.","prev":{"citation":"De humilitate 2.150-152","label":"2.150 to 2.152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.150"},"next":{"citation":"De humilitate 2.155-158","label":"2.155 to 2.158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.155"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}