{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 2.155-158","citation":"Marko Marulić, De humilitate 2.155-158","ref":"2.155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.155.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Parum est montem dici Ecclesiam, mundus quoque appellata est in Scripturis. Ait enim Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Neminem autem Deus reconciliat sibi nisi credentem. Mundus ergo, cui reconciliationis confertur beneficium, credentium est Ecclesia, Et quoniam Christus erat lux uera, quę — ut Ioannes ait — illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, illic etiam mundum Ecclesiam dici reor. Illi enim, qui extra Ecclesiam sunt, a luce ista non illuminantur, sed in tenebris cęcutiunt errorum. Saluum ergo fac populum tuum, Domine, et benedic hęreditati tuę, quod tibi spoponderat Deus Pater dicens: Dabo tibi gentes hęreditatem tuam. Auerte ab ea uim impiorum, contere illorum potentiam, qui ei molesti sunt, qui eam persequuntur, qui quottidie aduersus Ecclesię tuę filios, cultores tuos tuosque famulos rapinis, captiuitate, seruitute cędibusque grassantur, qui dicunt: Exinanite, exinanite in ea usque ad fundamentum. Da nobis in tribulatione constantiam, ut saltem eos, qui nos armis superant, fide uincamus, ut pro tui nominis gloria moriendo tecum in cęlesti regno uiuamus, cumque infidelium persecutionem passi fuerimus, tuę tandem miserationis dono consolemur. Hactenus de Ecclesia. Nunc sequentia consyderemus. In Mattheo, in Marco et in Luca legitur, quod Iesus assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem duxitque illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Quomodo transfiguratus? Resplenduit — inquit — facies eius sicut sol, uestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Apparuit circa eum Moyses et Helias... Apostolos uero lucida operuit* nubes. Audierunt uocem Patris de nube dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.** Ipsum audite. Exterriti in faciem proni cadunt, subleuati a Domino errigunt se et circumspicientes neminem uident nisi Iesum. Tres assumpsit Iesus, ut, qui sanctę Trinitatis mysterium credunt, eos a Deo electos esse significet et secum habitaturos in monte excelso regni cęlorum. Ideo autem seorsum, quia fideles ab infidelibus separabuntur, iusti ab iniustis. Porro, sicut ibi Christus resplenduit, ita et omnes iusti in resurrectione fulgebunt, alii magis, alii minus, secundum merita singulorum. Stella enim a stella differt in claritate. Ita et resurrectio mortuorum.","prev":{"citation":"De humilitate 2.153-154","label":"2.153 to 2.154","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.153"},"next":{"citation":"De humilitate 2.159-162","label":"2.159 to 2.162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.159"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}