{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 2.182-183","citation":"Marko Marulić, De humilitate 2.182-183","ref":"2.182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.182.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Hanc pręterea coenam Domini nostri figurabat Salomonis conuiuium. Cum enim dono Dei sapientiam accepisset, uenit Hierusalem, stetit coram arca, obtulit holocausta et, sicut est scriptum, fecit uictimas pacificas et grande conuiuium uniuersis famulis suis. Sapientia igitur nobis opus est ad examinandam conscientiam, ad purganda peccata, ad pacem cum Deo et proximis habendam, quoties ad sacrum altaris conuiuium sumus accessuri. Quicquid in male purgatum stomachum ingeritur, ęgrotationis incrementum est, non remedium. Qui ergo indigne manducat, iudicium sibi manducat. Offendit enim Deum* in uas immundum cibum mundissimum reponendo. Hic cibus totus cęlestis est, totus sanctus, totus uitalis, totus uita. Hic illud manna est, quo populus Israhel uixit in deserto, cum Aegypto relicta Terram promissionis ingredi maturaret. Hic ille agnus est, quo uesci iubemur lumbis pręcinctis zona castitatis. Hic est azimus panis cum lactucis edendus agrestibus, in quibus poenitentię amaritudo est. De isto prophetauit Esaias, cum diceret: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum,** uindemię defecatę. Et iterum: Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem, et non faciet auolare a te ultra doctorem tuum, qui utique in Euangelio ait: Ero uobiscum usque ad consummationem*** seculi. Prędixit de ipso et Hieremias, ubi ait: Confluent ad bona Domini, super**** frumento, uino et oleo, et foetu pecorum et armentorum. Foetus pecorum in Ecclesia conuentus simpliciorum est, armenta illi, qui eis pręsunt et ante alios ambulant, ne uia***** aberrent, qui sequuntur. De illis uero, qui Euangelio increduli dicunt: Nauseat anima nostra super cibo isto leuissimo, in Osee propheta conqueritur Dominus dicens: Super triticum et uinum ruminabant, et recesserunt a me. Ac ne illis, qui tanti erroris causa et caput fuerint, impune sit, subiungit: Cadent in gladio principes eorum. Gladius iste non corpus interimit, sed quod multo acrius est, animam condemnat. Hic est enim, quem Ioannes in Apocalypsi uidit procedentem de ore Dei. Porro idem propheta de iis, qui fide sacramentum hoc suscipiunt:* Viuent — inquit — tritico, et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Memoriale passionis Dominicę est, quod nunc in altare a sacerdote consecratur. Et qui de illo digne fideliterque pascitur, uiuet in ęternum. Et sicut uinea germinans foliis uirentibus uestitur, ita ille beatitudinis luce operietur et in conspectu diuinę maiestatis perfecti amoris uino inebriabitur.","prev":{"citation":"De humilitate 2.179-181","label":"2.179 to 2.181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.179"},"next":{"citation":"De humilitate 2.184","label":"LIBER SECVNDVS PROPHETICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.184"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}