{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 2.260-261","citation":"Marko Marulić, De humilitate 2.260-261","ref":"2.260","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.260","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.260.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Deinde latronum crura frangunt, ut citius animas exalent. Iesu autem (crura)* — ut Ioannes refert — eo quod iam mortuus esset, non fregerunt crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Facta autem sunt heç — inquit — ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt, in quem transfixerunt. Primum Scripturę dictum in Exodo habetur, ubi de agno in Paschate immolando lex est, alterum in Zacharia legitur, dicente Domino: Aspicient in me, quem confixerunt. Ipsum autem lateris uulnus in Christi corpore futurum figurę Veteris Legis indicabant. Adam dormiente de costa lateris eius formatur mulier, ut sit uxor eius. De costa lateris Christi uulnerati exiuit Ecclesia, sponsa eius et omnium in Christo credentium mater. Noe aperuit fenestram arcę; emissus inde coruus non est reuersus, emissa uero columba rediit. Passus est enim Saluator pro iustis et iniustis, cum omnes indigerent misericordia Dei. Veruntamen, sicut coruus, nisi columba factus fuerit, ad Noe non redibit, ita peccator, nisi iustificatus per poenitentiam fuerit, ad Christum reuerti non poterit. Moyses uirga percussit petram, et fluxerunt aquę sitientibusque in deserto potum prębuerunt. Petra ista erat Christus, quo in cruce lancea percusso effluxit sanguis et aqua, et cum Apostolo dicere coepimus: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte eius baptizati sumus. Christi sanguis nos redemit, aqua Christi redemptos purificauit. Aqua ista mundari nequeunt, qui in Christum non credunt. Quandiu autem immundi sunt, beatitudinem consequi non poterunt. Post hęc Ioseph ab Arimathia, ciuitate Iudę, nobilis decurio, discipulus Iesu occultus, permittente Pilato tulit de cruce corpus eius, Nicodemus myrrha et aloe perunxit a cceptumque corpus et munda syndone inuolutum cum aromatibus in monumento nouo deposuerunt et aduoluerunt saxum magnum ad ostium monumenti. Iudeis quoque suggerentibus Pilatus custodiri iussit sepulchrum a militibus usque ad diem tertium. In typum sepulturę Domini pręcesserunt: Ioseph a fratribus in cisternam demissus; Ionas in mari mersus et a cetho deglutitus et tertia die inde exiens uiuus. Ipsum etiam Dominum in Hieremia prędicentem audimus: Lapsa est in lacum uita mea, et posuerunt lapidem super me.","prev":{"citation":"De humilitate 2.258-259","label":"2.258 to 2.259","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.258"},"next":{"citation":"De humilitate 2.262-263","label":"2.262 to 2.263","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.262"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}