{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 2.45-48","citation":"Marko Marulić, De humilitate 2.45-48","ref":"2.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.45.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"Baptizabat Ioannes, Zacharię filius, ad Iordanem, ut, qui natiuitate Christum pręuenerat, baptismo quoque pręueniret. Sed Ioannis baptismus figura fuit baptismi Christi. Ego baptizo in aqua — inquit — medius autem uestrum stetit, quem uos nescitis. Ipse est, qui post me uenit, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus, ut soluam corrigiam calciamenti. Deinde prospiciens Iesum uenientem ad se, mente uidit, quod oculis uidere non poterat, in homine humili diuinitatis maiestatem et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hic est, de quo dixi: Post me uenit uir, qui ante me factus est, quia* prior me erat. Sic in Ioanne est scriptum. Mattheus uero magis succincto sermone rem constringit et Baptistam ita locutum refert: Ego quidem baptizo uos in aqua in poenitentiam; qui autem post me uenturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare. Ipse uos baptizabit in Spiritu Sancto et igni. Aqua tantum se baptizare dicit, ne putes illo baptismo peccata remitti, sed ad eum suscipiendum, per quem peccata tolli oportebat, corda hominum pręparari. Vt igitur Saluator noster uerum baptisma in se incoharet, uenit ad Ioannem et ab eodem in Iordane uoluit baptizari, non ut mundaretur ipse, in quo nihil inquinatum erat, sed ut aquis uim mundificandi sua conferret diuinitate. Circumcisus ergo uetera finiuit, baptizatus noua incohauit, ut illa horum typum atque figuram fuisse agnoscas et Legem — ut Apostolus inquit — pędagogum fuisse ad Christum umbramque cessare oportere, postquam illuxit ueritas. Dicamus igitur, quę olim pręcesserunt baptisma istud, quo nunc credentes sanctificantur, ut futurum significarent, deinde reliqua, quę proposuimus, tractaturi. Huius sacramenti figura fuit arca Noe in aquis seruata, ex qua nouum hominum genus prodiit, ueteri per diluuium deleto; Mare rubrum aduersarias enecans potestates et in tutum transmittens populum fidelem; Iordanis fluuius, quo transmisso Dei populus Terram promissionis ingressus est; quatuor illę* ad Euangelii numerum hydrie aquę, quas super lignorum struem euertit Helias, et ignis (qui est Spiritus Sanctus) de cęlo lapsus exhausit uictimam, ut Deo acceptabilem probaret; aqua Iordanis, in qua Naman Syrus septies lotus a lepra curatus est. Hęc illa aqua, ille fons est, de quo Zacharias prophetabat dicens: In die illa erit fons patens domui Dauid et habitantibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatę. Ipso quippe Christi lauacro cunctę fidelis animę sordes eluuntur atque emaculantur. Fons ille patet domui Dauid, id est Ecclesię Christi, ut in ipsum credentibus prosit, et non incredulis, qui suspenso hęsitantique animo Euangelii suscipiunt ueritatem. Quicquid denique in Veteri Testamento per aquam sanctificabatur, baptismi per Christum futuri signum fuit.","prev":{"citation":"De humilitate 2.43-44","label":"2.43 to 2.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.43"},"next":{"citation":"De humilitate 2.49-50","label":"2.49 to 2.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.49"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}