{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 3.113-114","citation":"Marko Marulić, De humilitate 3.113-114","ref":"3.113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.113.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":524,"text":"Et factum est — inquit — dum fabularentur et secum quęrerent, ipse Iesus appropinquans ibat cum illis. Obserua diligenter, quia semper iis appropinquat Dominus, qui de illo inter se colloquuntur. Ait enim: Vbi sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Rursum obserua, quia ipse Iesus de sua diuinitate dubitantibus non se manifestat in ea forma, qua ab iis, qui credunt, agnoscitur. Sequitur enim: Oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Non tamen deserit illos Deus, qui, dum de ipso dubitant, nosse tamen id, quod uerum est, concupiscunt. Ait ergo ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem, et estis tristes? Non interrogat nescius, cui nihil est occultum, sed eos arguendi occasionem dispensans, ne ambigui uacillent. Ideo infertur: Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognouisti, quę facta sunt in illa his diebus? Quis alter cum Cleopha fuerit, superuacaneum est quęrere. Alii ipsum Lucam putant fuisse, alii alium. Quicunque tamen fuerit ille, satis est, quod appareat de coetu extitisse discipulorum, qui passioni necique Domini sui affuerunt. Cleophas igitur prior respondit. Cuius quidem responsionis hanc reor esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod neminem latet ex illis, qui Hierosolymis his diebus fuerunt, hoc tibi soli est ignotum? Putabant ergo unum esse ex peregrinis. Et tamen alio, quam illi coniiciebant, modo uere peregrinus erat, qui nondum ad cęlestem conscenderat patriam, ad quam ire maturabat. Peregrinus etiam inter eos erat, quia iam alterius naturę corpus gestabat quam illi, qui adhuc mortales et corruptibiles erant. Quęsiuit itaque ab eis, quęnam essent illa, quę ipsi nuper facta dicerent. Et ipsi dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit uir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Prophetam fatentur, Filium Dei tacent, uel quia dubitant uel quia confiteri timent. Non tamen a laudibus eius cessant et potentem opere atque sermone dicunt, opere, quia, quę supra uim humanę naturę sunt, faciebat, sermone, quia, quę uera et salutaria sunt, docebat; et id quidem coram Deo et omni populo, opera commendans Deo, sermonem populo. Et quoniam Dominus non solum, quid inter se loquerentur, quęsierat, sed etiam quare essent tristes, damnatum eum respondent a principibus in mortem et crucifixum. Ex eo se etiam magis dolere indicant, quod, cum maius quoddam de illo futurum sperarent, se ea spe destitutos uideant. Nos — inquiunt — sperabamus, quia ipse esset redempturus Israhel. Terrena adhuc eos tenebat cogitatio, quod scilicet redempturus esset Israhel de seruitute alienorum, sicut fecisse recordabantur Moysen, Iosue, Othonielem, Gedeonem et alios, qui populum aduersariorum uiribus oppressum uindicauerant in libertatem. Hanc ob rem ipsum etiam temporaliter regnaturum sperauerunt. Resurrecturum autem et in cęlum, ut illic perenniter regnet, ascensurum ne cogitabant quidem, nisi cum in eam cogitationem mulierum relatione impelli coepissent. Vnde aiunt: Et nunc super hęc omnia tertia dies est hodie, quod hęc facta sunt. Sed et mulieres quędam ex nostris terruerunt nos, quę ante lucem fuerunt ad monumentum. Et non inuento corpore eius uenerunt dicentes se etiam uisionem angelorum uidisse, qui dicunt eum uiuere. Cum dicant et","prev":{"citation":"De humilitate 3.112","label":"LIBER TERTIVS GLORIOSVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.112"},"next":{"citation":"De humilitate 3.115-116","label":"3.115 to 3.116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.115"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}