{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 3.142-144","citation":"Marko Marulić, De humilitate 3.142-144","ref":"3.142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.142.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":528,"text":"Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Non ante se iterum eis ostendit quam Thomas desyderio eum uidendi magis fuit accensus. Venit iterum ianuis clausis. Hinc discimus corpori post resurrectionem immortali facto hoc ab eo, qui omnia potest, tribui, ut clausa quoque penetret et tamen se uidendum, si opus fuerit, prębeat mortalium oculis manibusque contrectandum. Mirum id quidem, sed magis mirandum, quo pacto Dominus cum corpore passibili adhuc atque mortali de Virginis uentre exierit et uirginitatis integritatem non uiolarit, uel quomodo cum eodem corpore super aquas ambulauerit et se calcantis pondus elementum tam molle non senserit. Diuina quippe uirtus uires exuperat naturę. Nec comprehendere* possumus, qualiter id faciat, sed confitemur, quod faciat, quia, qui facit, potens omnium est omniumque Dominus. Alioquin, qua ratione suam omnipotentiam nobis indicaret, nisi ea, quę natura non patitur, ipse operaretur? Venit ergo Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit eis: Pax uobis! Semper est Iesus in medio seruorum suorum; nunquam deserit Saluator suos dilectores; etiam cum non uidetur, in medio est. Eisque pacem largitur, ut caro consentiat spiritui et spiritus obsequatur Deo imperataque eius faciat, dicente Propheta: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Hanc habere nequeunt, qui diuina contemnunt. Non est pax impiis, dicit Dominus. Pax primum uobis, inquit, qui in me creditis. Nondum enim erat pax ei, qui ipsum resurrexisse a mortuis non credebat. Ideo sequitur: Deinde dicit Thomę: Infer digitum tuum huc, et uide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Et noli esse incredulus, sed fidelis. Iesus autem de industria in glorificato etiam corpore seruauit plagarum signa, ut per ea quoque agnosceretur et se eum esse ostenderet, qui crucifixus, mortuus et sepultus fuerat. Vulnera igitur discipulis resurgens monstrauit, ne dubitarent eadem in die Iudicii ipsum ostensurum incredulis atque impiis, ut se cognoscant errasse et in eum, qui pro ipsis passus est, fuisse ingratos intelligant iusteque cum illis, qui ad sinistram erunt, computari, ut ab eo damnentur, a quo saluandi erant, si credidissent. Iusti uero uidentes ea in Christo, per quę liberati et saluati sunt, tanto magis amore flagrabunt, quanto crebrius in suo Saluatore summę charitatis insignia spectare eis contigerit. Fortasse et in martyrum corporibus uulnerum, quę pro nomine Domini sustinuerant, cicatrices apparebunt. Augebitur enim carnis beatificatę pulchritudo, ubi fidelis militię pręclara testimonia fulgebunt. Plus decoris erit in illis membris, quę propter Christum lęsa fuerunt, quam quę intacta permanserunt. Vnde enim plus processit meriti, illic plus conferetur gratię. Martyrii ergo coronę erunt in fulgenti corpore artuum post supplicia uenustas fulgentior. Et cum ita sit, quis adeo* pusilli est animi, ut non pręoptet pro fide per tormenta occidi quam inter omnes mundi delicias omniaque sensuum suorum oblectamenta sine fide uiuere? Hoc autem, quod nunc uni Thomę dicitur, latius patet et ad omnes pertinet. Quid est enim digitum in fixuras palmarum Domini et in aperturam lateris manum inferre, nisi passionum, quas pro nobis pertulit, recordari ac, ne pro tanto beneficio ingrati simus, iussa eius exequi? Quod quidem si fecerimus, creduli inueniemur et fideles, creduli in confitendo, fideles in operando. Qui enim credere se aiunt et nequiter agere non desinunt, hos notat Apostolus dicens: Ore confitentur, operibus negant.","prev":{"citation":"De humilitate 3.140-141","label":"3.140 to 3.141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.140"},"next":{"citation":"De humilitate 3.145-147","label":"3.145 to 3.147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.145"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}