{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 3.166-168","citation":"Marko Marulić, De humilitate 3.166-168","ref":"3.166","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.166","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.166.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"Cęterum, quia dixerat Iesus: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te, cucurrit opinio Ioannem usque in aduentum Domini uicturum. Vnde dicitur: Exiit ergo sermo inter fratres, quod discipulus ille non moritur. Eos tamen non recte opinatos Euangelista docet, dum ait: Et non dixit Iesus: Non moritur, sed: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te? Concludens autem Euangelium suum Ioannes de se ipso ait: Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his et scripsit hęc. Deinde, quoniam omnibus, quę descripta sunt, interfuit, audacter loquitur: Et scimus — inquit — quia uerum est testimonium eius. Nequis tamen arroganter dictum putet, non de se pręsumit, sed Spiritu Sancto, quem acceperat, reuelante uerum esse sciebat. Sunt autem et alia multa — inquit — quę fecit Iesus. Quę si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere se eos, qui scribendi sunt, libros. Vel hyperbole usus est ad multitudinem librorum exprimendam, uel, cum dicit: Si per singula scribantur, innuere uoluit in singulis tantum esse mysteriorum, ut arbitretur mundum capere, hoc est intelligere, non posse libros illos, in quibus ea continerentur. Mundum appellat homines, qui in mundo sunt, more suo, sicut alibi de Christo loquens: In mundo erat — inquit — et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit. Iste igitur mundus, qui eum non cognouit, neque cuncta, quę de illo scribenda restabant, si scriberentur, intelligeret. Hucusque Ioannes. Ad reliquas ab aliis relatas Domini a morte suscitati uisiones consyderandas ipso Domino fauente accedamus. In Mattheo ita legimus: Vndecim autem discipuli abierunt in Galileam, in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et uidentes eum adorauerunt. Quidam autem dubitauerunt. Post memoratas uisiones ista uidetur habere locum. Dulcis enim et suauis erat eis Dominus. Ideo sane, cum iam domi, in qua clausi residebant, eis apparuisset, rursus illum uidere cupientes Galileam petierunt. Recordabantur enim pollicitationis Domini dicentis: Postquam surrexero, pręcedam uos in Galileam, et angelici ad mulieres responsi: Dicite discipulis eius, quia pręcedet uos in Galileam. Ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis. Ascendunt ergo in montem, ubi constituerat eis Iesus. Mons locus terra altior est. Ibi Iesus conspici uoluit, quia terrenum corpus iam ad altiora se transtulerat, immortalitate indutum, et ueritas de terra orta cęlum, unde uenerat, repetebat. Ideo etiam in monte apparere eis uoluit, ut recordarentur pręceptorum, quę ab eo ante passionem in monte acceperant, si beati esse uellent. Nos quoque, si cupimus uidere Iesum, de terra ascendere oportet ad montem, hoc est, abiecta terrenarum rerum cura mente cęlestia contemplari, cęlestia desyderare, de cęlestibus loqui et inter se ratiocinari et cum psalmista dicere: Leuaui oculos meos in montem, unde ueniet auxilium mihi, auxilium meum* a Domino, qui fecit cęlum et terram. Discipuli igitur uisum in monte Dominum cum multa ueneratione et humilitate se inclinantes adorauerunt.","prev":{"citation":"De humilitate 3.165","label":"LIBER TERTIVS GLORIOSVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.165"},"next":{"citation":"De humilitate 3.169-171","label":"3.169 to 3.171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.169"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}