{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 3.180-182","citation":"Marko Marulić, De humilitate 3.180-182","ref":"3.180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.180.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"Nunc uideamus, qualiter hac parta uictoria et mortis conditione superata Saluator noster cum homine assumpto ascenderit in cęlum et ad dexteram Dei sederit, quomodo Deus illum exaltarit donans ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Igitur de ascensione eius Marcus ita scribit: Assumptus est in cęlum, et sedet a dextris Dei. Hoc idem paulo plenius refert Lucas in Euangelio, sed multo copiosius in Actibus apostolorum. In Euangelio quidem sic: Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et eleuatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cęlum. In Actibus autem hoc modo: Et cum hęc dixisset — dixerat enim Spiritum Sanctum eis se missuram — uidentibus illis, eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in cęlum euntem illum, ecce duo uiri astiterunt iuxta illos et dixerunt: Viri Galilei, quid statis aspicientes in cęlum? Hic Iesus, qui assumptus est a uobis in cęlum, sic ueniet, quemadmodum uidistis eum euntem in cęlum. Assumptus est in cęlum, non sicut Helias curru translatus auxilio indigens alieno, sed per se assumptus, sua uirtute sublatus. Et Helias quidem translatus est in quandam terrę regionem beatę satis atque tranquillę habitationis, donec in fine seculi rediens et ipse per mortem transmigret ad uitam. Christus uero non ad aliquam terrę partem, sed ad cęleste regnum nunquam posthac moriturus ascendit triumphans lętantibus angelis, plaudentibus, qui post eum ituri erant, sanctis. Sedet a dextris Dei, uiuorum ac mortuorum iudex futurus. A dextris autem Dei sedere est ęqualem Deo esse. Aequalis est enim Patri Filius, non in humanitate assumpta, sed in maiestate propria. In substantia quippe diuinitatitis non est aliud Pater, aliud Filius, quanuis in personarum distinctione alius sit Pater, alius Filius. Nec putes Patrem ad leuam Filii sedere, quia Filius ad dexteram Patris sedet. Hoc hominibus conuenit, non Deo, qui spiritus est, et non membris dignoscitur*, sed uirtute. Sicut ergo Filius a dextris Dei Patris, ita et Pater a dextris Filii sedet, cum omnia in Deo dextra sint, sinistrum nihil. Hoc Propheta psalmo centesimonono testatur dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Dominus Domino — Pater Filio. Et rursum Patrem a dextris Filii residere asserit, dum ait: Tu es sacerdos in ęternum, secundum ordinem Melchisedech. Dominus a dextris tuis. In hoc itaque ostenditur coęqualem esse Patri Filium, sicut et in eo, cum dicit: Ego in Patre, et Pater in me est. Et: Qui uidet me, uidet et Patrem meum.","prev":{"citation":"De humilitate 3.179","label":"LIBER TERTIVS GLORIOSVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.179"},"next":{"citation":"De humilitate 3.183-185","label":"3.183 to 3.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.183"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}