{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 3.195-196","citation":"Marko Marulić, De humilitate 3.195-196","ref":"3.195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.195.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Talibus et his similibus uerbis laudantium Dominum chorus cęlum una cum illo ingressus est. Cuncta angelorum collegia tunc exultarunt. Deus Pater ineffabili lętitia excepit illum et ad dexteram suam collocauit, ut in eo glorię throno sedeat, a quo nunquam discedit. Hoc enim Dei proprium, illud homini concessum. Deus autem et homo unus Christus. Omnis itaque exaltatio eius in tempore facta ad eam naturam pertinet, quam pro nobis assumpsit. Sine tempore autem exaltatio respicit diuinitatem, qua ęqualis est Patri Filius. Igitur, secundum quod uerbum caro factum est, exaltauit eum Deus, suscitans a mortuis — ut Apostolus ait — et constituens ad dexteram suam in cęlestibus super omnem principatum et potestatem et uirtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quę est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur. Hoc quidem, ut sedeat ad dexteram Patris, tunc factum fuisse credimus, cum in cęlum ascendit. Quod autem omnia ei subiecta sint, hoc in fine seculi futurum est, iuxta illud: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Apostolus autem pręteriti temporis uerbo usus est secundum prędestinationem, non secundum prędestinationis adimpletionem. Quęris, quomodo ei, qui regnat in cęlo, nondum sint subiecta omnia. Alii per fidem ei se subiiciunt, alii per incredulitatem repugnant; alii uirtutibus, alii uitiis seruiunt, atque ita quidam amici, quidam inimici sunt. Tunc autem omnia sibi subiiciet, cum in die nouissimo et amicos omnes in suo regno recipiet et omnes inimicos in carcere ignis ęterni concludet, ut et illorum, qui damnati fuerint, sit iustus iudex et eorum, qui saluabuntur, pius et misericors Dominus.","prev":{"citation":"De humilitate 3.194","label":"LIBER TERTIVS GLORIOSVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.194"},"next":{"citation":"De humilitate 3.197-198","label":"3.197 to 3.198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.197"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}