{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 3.205-206","citation":"Marko Marulić, De humilitate 3.205-206","ref":"3.205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.205.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Quid — inquies — opus fuit, ut postea de cęlo mitteret Spiritum Sanctum, si iam in terra dederat? Quia ipsa remittendi et retinendi peccata potestas, quę sufflando collata est, indigebat scientia, ne ignorarent,* cui remittere uel cui retinere peccata debeant. Indigebant etiam isti, qui in gentes idolis deditas nouam ueri Dei religionem uulgaturi erant, multa animi fiducia multaque miraculorum operatione, quibus probarent uera esse, quę docent, atque illos, qui deposito errore ea susciperent, beatos fore. Talibus ergo misso de cęlo Spiritu Sancto donis ditati fuere Christi discipuli. Et statim infusa est illis Scripturarum scientia, prophetandi gratia, neminem pręter Deum metuendi, dum Iesum euangelizant, audacia; ad hęc infirmos curandi, mortuos suscitandi et alia mira operandi facultas. Vnus igitur idemque Spiritus fuit, quem Iesus in terra sufflauit, et quem de cęlo misit, sed diuersa Spiritus dona. Sed rursum quęramus, quid sit illud in Euangelio scriptum: Spiritus, ubi uult, spirat, et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat aut quo uadat. Quod si de cęlo mitti dicitur, si Esaias quoque ait: Donec effundatur super nos Spiritus de excelso, quomodo nescimus, unde ueniat? Hoc ita soluendum reor: De baptismi sacramento interrogatus Dominus ista respondit. Nam idem subiunxit: Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu. Cum enim baptizamur et sacerdos uerba profert, quę in baptismo requiruntur, per os eius uocem Spiritus Sancti audimus. Et quoniam inuisibilis Spiritus, iniuisibilis est eius operatio nec corporis sensibus percipi potest. Ideo nescire dicimur, unde ueniat aut quo uadat. Sic est omnis — inquit — qui natus est ex Spiritu. Quia, licet uisibili aquę elemento abluatur homo, inuisibiliter tamen Spiritum Sanctum recipit, tametsi ipsum e cęlo uenire non dubitet. Omne enim donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Nescimus tamen, quomodo ille Spiritus intrinsecus in anima operatur, qua ratione illam emaculet, emundet, illuminet, moueat, dirigat, nisi quoties a malo desistimus et ad bene agendum inclinamur, Spiritus Sancti ope atque uirtute credimus nos adiuuari. De occulta autem eius operatione beatus quoque Iob dicebat: Si uenerit ad me, non uidebo eum, et si abierit, non intelligam.","prev":{"citation":"De humilitate 3.202-204","label":"3.202 to 3.204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.202"},"next":{"citation":"De humilitate 3.207-208","label":"3.207 to 3.208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.207"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}