{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 3.44-52","citation":"Marko Marulić, De humilitate 3.44-52","ref":"3.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.44.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Hic igitur, de quo loquor, cum ad pontificalis dignitatis fastigium ascendisset, tanto affluentius uoluptuosiusque coepit uiuere, quanto antea uixerat continentius atque modestius, equos canesque alere, frequentius in siluas uenatum ire quam oratum in ecclesia, magis exquisite quam alii, qui pręcesserant, pontifices magisque licenter indui, lecti quoque stragulis longe preciosioribus uti, quam honestati summi sacerdotis conueniret. Et cum a quodam tantam hominis mutationem admirante et cubiculi totius pompam circumspiciente familiariter rogaretur, ubinam esset rethe illud, in quo antehac substrato recumbere consuesset: Piscem — respondit — quem uolebam, cepi**. Nunc captura eius fruor, et rethe illud cum pristinis sordibus abieci. Profecto, qui sic agunt, eos ego non piscem cepisse,*** sed ipsos diaboli laqueo captos dixerim, Spiritu Sancto per Hieremiam dicente: Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter. Cum enim per dolum acquisierint, quod uolebant, terrenis immersi deliciis nihil de cęlestibus cogitant pecudumque more pręsentibus**** tantum, quę fragilia atque fluxa sunt, deliniuntur. Sed tunc demum, quam imprudenter egerint, scient, cum experiri coeperint diuitis purpurati miseriam sepulti in inferno, ubi cum totus arderet, guttam aquę petiit, qua linguam tantum refrigeraret, ac ne ipsam quidem potuit impetrare. De hoc satis. Ad ea, quę proposuimus, redeat oratio. Adoratus a sanctis mulieribus Dominus, cum aliquantulum mente consternatas uidisset: Nolite timere — inquit — ite, nunciate fratribus meis, ut eant in Galileam. Ibi me uidebunt. Quod paulo ante angelus dixerat, hoc repetit nunc Dominus, ut et illum suo ore locutum demonstret. Non tamen dixit: Nunciate discipulis, sicut angelus, sed fratribus meis, ut et tu, qui domi tibi seruientes habes, non ut mancipia contemnas, sed ut proximos diligas, et quanquam illi te dominum uocent, honestiore nomine quam seruili appelles. Non pro te magis quam pro illis crucifixus est Christus. Et, si ipse, qui omnium est dominus, discipulos suos fratrum loco dilexit, pudeat seruum se supra se tollere, ut, quos sicut seipsum diligere debet, despectos pedibus conculcet. Non te igitur inflet generis claritudo, non collata publice potestas. Generosissimus potentissimusque omnium est ille, qui piscatorum pedes lauit.","prev":{"citation":"De humilitate 3.23-43","label":"3.23 to 3.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.23"},"next":{"citation":"De humilitate 3.53-54","label":"3.53 to 3.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.53"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}