{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 3.56-62","citation":"Marko Marulić, De humilitate 3.56-62","ref":"3.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.56.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Hi duo discipuli Petrus et Ioannes erant. Vterque diligebat Dominum, et quidem Petrus in amore uidebatur flagrantior. Quam ob rem mirum uidetur, si Petrus magis quam Ioannes diligebat Dominum, quod non magis a Domino diligeretur. Non enim sic de illo quemadmodum de Ioanne dicitur: quem diligebat Iesus. Credimus autem eum magis fuisse dilectum, qui titulo designator dilectionis. Quęstionem hanc ita soluendam reor, ut dicamus multa incidere potuisse, ob quę magis diligens minus diligatur, et rursum minus amans magis ametur. Petrus magis diligebat, anteibat ergo Ioannem uirtute dilectionis, non tamen ita multo, ut ea dilectio cęteris Ioannis meritis esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide permanserat, Petrus desciuerat. Quanuis igitur Petrus in amore aliquantulo pręstaret, cęteris tamen Ioannis meritis superabatur, intantum ut a Domino, ęquo meritorum ęstimatore magis esset diligendus. Hinc tamen alia oritur quęstio.*** Si Ioannes plus diligebatur, quare Petro datus est apostolorum principatus? Ob hoc, ut ego arbitror, ut discamus deferre senectuti et eorum, a quibus iniuriam accepimus, post reconciliationem offensę obliuisci atque erga illum, cui redire nobiscum in gratiam libuit, officio fungi benignitatis. Quia ergo Petrus reliquos apostolos pręcesserat ętate et negationis culpam poenitentię lachrymis aboleuerat, obtinuit sacerdotii principatum, ut et senior honoraretur et, qui de peccato doluerat, ex isto indultę sibi uenię signo reciperet consolationem. De hoc satis. Ad Euangelii textum reuertamur! Duo — inquit — currebant, alter uelocius, tardius alter. Sed qui in currendo lentior fuit, prior ingressus est in monumentum. Non sine mysterio id referre uidetur Euangelista. Vt quid enim opus erat narrare, quis citius, quis tardius cucurrerit, cum ambo eandem* rem eadem die peregerint? Videtur itaque huius Euangelii scriptor per hos duos designare uoluisse Iudeos et gentiles, in Petro gentiles, in Ioanne concludens Iudeos.","prev":{"citation":"De humilitate 3.55","label":"LIBER TERTIVS GLORIOSVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.55"},"next":{"citation":"De humilitate 3.63-73","label":"3.63 to 3.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.63"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}