{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De humilitate 3.86-92","citation":"Marko Marulić, De humilitate 3.86-92","ref":"3.86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.86.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"De humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Iesus ergo uidens ulieris animum aliquantulum sedatum, ut iam consolaretur afflictam, ei se prodere maturauit. Et dicit ei: Maria. Nomine eam uocat, ut ipsa secum consyderet, quisnam sit iste, qui eam sibi notam ese nominando indicat. Cognouit ergo illa Domini sui uocem, quando se nomine sensit uocatam, quia attentius loquentis diiudicauit sonum. Ideo sequitur: Conuersa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Conuersam dicit Euangelista, non quia illa aliorsum se uerterat ab eo, quocum loquebatur, sed quia attentius et mente et oculis eum coepit intueri, ut certius dignosceret.* Rabboni, inquit, hoc est magister. Prępostera uideretur isthęc nomenclatio,** ut, quando hortulanum putabat, dixerit Domine, quando autem Dominum agnouit, dicat Magister. Sed tunc Dominum uocare compulit necessitas, ut, quod rogabat, facilius impetraret, nunc Magistrum dicere suadet cogniti familiaritas. Tu meus — inquit — Magister es, ego tua discipula. A te didici diuina pręferre*** humanis, per uiam salutis incedere, mortalia contemnere, ęterna bona diligere uotisque omnibus desyderare. Et quoniam te instruente cęleste bonum amare didici, te promittente illud expecto. Tu enim summum bonum es, te possidendo beata ero semper. Reor equidem, cum Magistrum appellasset, quod uoluerit genibus prouoluta complecti**** pedes eius et exosculari, quia sequitur: Dicit ei Iesus: Noli me tangere. Quod nequaquam dixisset, nisi illam ad tangendum paratam uidisset. Quare autem tactum eius non admiserit, declarat subiungens: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Sed ex hoc nascitur quęstio, ut uideamus, si nunc a Magdalena tangi noluit, ob hoc quia nondum ascenderat ad Patrem. Quare ante ascensionem pedes suos a mulieribus a sepulchro redeuntibus teneri — ut Mattheus refert — permisit seque deinde a discipulis palpari, ut Ioannes testatur? Pręterea, cum dicat: Nondum enim ascendi ad Patrem, polliceri uidetur tunc se tangi concessurum, cum ascenderit ad Patrem.","prev":{"citation":"De humilitate 3.84-85","label":"3.84 to 3.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.84"},"next":{"citation":"De humilitate 3.93-104","label":"3.93 to 3.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.93"},"credit":{"text":"Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml","quality":"ocr"}}