{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogvs de Hercule a Christicolis superato 281-297","citation":"Marko Marulić, Dialogvs de Hercule a Christicolis superato 281-297","ref":"281","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dialogvs-de-hercule-a-christicolis-superato/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dialogvs-de-hercule-a-christicolis-superato/281","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dialogvs-de-hercule-a-christicolis-superato/281.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Dialogvs de Hercule a Christicolis superato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dialogvs-de-hercule-a-christicolis-superato","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Hęc sunt igitur Christianonum arma armis Herculis longe potentiora atque solidiora: ueritas, iustitia, pax, fides, spes, charitas, deprecatio. His uincitur diabolus, his tenebrarum principes expugnantur, cum his ad cęlum ascendimus et felicitatis ęternę bona lucramur. His tu utere et poetam te Christianum, ut es, exhibe. Quod cum feceris, Herculis arma illa non modo non miraberis, uerum etiam ridebis. Post hęc abs te dictum memini illum ad Palenen cum Gygantibus decertasse. Certauit et Dauid noster cum Golia Gygante atque inermis armatum superauit. Sed magis commendatur, quod Saulis persecutionem patienti ac sedato animo pertulerit, quod Ionatham, filium eius, fratris loco habuerit, quod Semei maledictis lacessitus ipse satellites suos in illum animaduertere uolentes inhibuerit, quod denique in psalmis laudes Dei decantauerit et in omnibus obseruauerit humilitatem. Hunc nostri imitando iniuriam tollerant, offensas non ulciscuntur, pro malo reddere bonum student. Iram itaque cohibere et offensarum non meminisse plus est quam cum Gygantibus contendendo uincere, dicente in Prouerbiis Salomone : Melior est patiens uiro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. Cęterum, cum Gygantibus pugnare, aduersus Iouem insurgentibus, quid est aliud quam cum hereticis Ecclesię Dei infestis certare et perniciosos eorum errores ueri assertione repellere? Hoc egit noster Hieronymus, hoc Augustinus, hoc alii ex doctoribus Euangelicę ueritatis quamplurimi. Tales Gygantes prosternere gloriosior est uictoria quam illos ferire, quibus in deorum subsidium Hercules adueniens insultauit. Prometheum, inquis, ab aquilę iecur eius lacerantis iniuria erruit et ligato simul uincula dissoluit, quasi gratiam referens, quod ignem de cęlo ad usum hominum attulisset. Dic, quęso, corpori an animę languenti mederi opemque ferre melius sit. Nonne animę? Anima enim communi omnium consensu corpore est pręstantior. Sed nostri sacerdotes illos, quos peccati conscientia intus carpit, intus lacerat, curant ac sanant, ad poenitentiam exhortando, ad pietatem iustitiamque colendam instruendo.","prev":{"citation":"Dialogvs de Hercule a Christicolis superato 263-280","label":"263 to 280","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dialogvs-de-hercule-a-christicolis-superato/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dialogvs-de-hercule-a-christicolis-superato/263"},"next":{"citation":"Dialogvs de Hercule a Christicolis superato 298-310","label":"298 to 310","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dialogvs-de-hercule-a-christicolis-superato/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dialogvs-de-hercule-a-christicolis-superato/298"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Dialogvs de Hercule a Christicolis superato. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-dial.xml","quality":"ocr"}}